December 19

Index

Judges 13:2-13:7,13:24-13:25

2 Erat autem quidam vir de Saraa, et de stirpe Dan, nomine Manue, habens uxorem sterilem. 3 Cui apparuit angelus Domini, et dixit ad eam: Sterilis es et absque liberis: sed concipies, et paries filium. 4 Cave ergo ne bibas vinum ac siceram, nec immundum quidquam comedas: 5 quia concipies, et paries filium, cujus non tanget caput novacula: erit enim nazaræus Dei ab infantia sua et ex matris utero, et ipse incipiet liberare Israël de manu Philisthinorum. 6 Quæ cum venisset ad maritum suum, dixit ei: Vir Dei venit ad me, habens vultum angelicum, terribilis nimis. Quem cum interrogassem quis esset, et unde venisset, et quo nomine vocaretur, noluit mihi dicere: 7 sed hoc respondit: Ecce concipies et paries filium: cave ne vinum bibas, nec siceram, et ne aliquo vescaris immundo: erit enim puer nazaræus Dei ab infantia sua, ex utero matris suæ usque ad diem mortis suæ. 24 Peperit itaque filium, et vocavit nomen ejus Samson. Crevitque puer, et benedixit ei Dominus. 25 Cœpitque spiritus Domini esse cum eo in castris Dan inter Saraa et Esthaol.

Luke 1:5-1:25

5 Fuit in diebus Herodis, regis Judææ, sacerdos quidam nomine Zacharias de vice Abia, et uxor illius de filiabus Aaron, et nomen ejus Elisabeth. 6 Erant autem justi ambo ante Deum, incedentes in omnibus mandatis et justificationibus Domini sine querela. 7 Et non erat illis filius, eo quod esset Elisabeth sterilis, et ambo processissent in diebus suis. 8 Factum est autem, cum sacerdotio fungeretur in ordine vicis suæ ante Deum, 9 secundum consuetudinem sacerdotii, sorte exiit ut incensum poneret, ingressus in templum Domini: 10 et omnis multitudo populi erat orans foris hora incensi. 11 Apparuit autem illi angelus Domini, stans a dextris altaris incensi. 12 Et Zacharias turbatus est videns, et timor irruit super eum. 13 Ait autem ad illum angelus: Ne timeas, Zacharia, quoniam exaudita est deprecatio tua: et uxor tua Elisabeth pariet tibi filium, et vocabis nomen ejus Joannem: 14 et erit gaudium tibi, et exsultatio, et multi in nativitate ejus gaudebunt: 15 erit enim magnus coram Domino: et vinum et siceram non bibet, et Spiritu Sancto replebitur adhuc ex utero matris suæ: 16 et multos filiorum Israël convertet ad Dominum Deum ipsorum: 17 et ipse præcedet ante illum in spiritu et virtute Eliæ: ut convertat corda patrum in filios, et incredulos ad prudentiam justorum, parare Domino plebem perfectam. 18 Et dixit Zacharias ad angelum: Unde hoc sciam? ego enim sum senex, et uxor mea processit in diebus suis. 19 Et respondens angelus dixit ei: Ego sum Gabriel, qui asto ante Deum: et missus sum loqui ad te, et hæc tibi evangelizare. 20 Et ecce eris tacens, et non poteris loqui usque in diem quo hæc fiant, pro eo quod non credidisti verbis meis, quæ implebuntur in tempore suo. 21 Et erat plebs exspectans Zachariam: et mirabantur quod tardaret ipse in templo. 22 Egressus autem non poterat loqui ad illos, et cognoverunt quod visionem vidisset in templo. Et ipse erat innuens illis, et permansit mutus. 23 Et factum est, ut impleti sunt dies officii ejus, abiit in domum suam: 24 post hos autem dies concepit Elisabeth uxor ejus, et occultabat se mensibus quinque, dicens: 25 Quia sic fecit mihi Dominus in diebus, quibus respexit auferre opprobrium meum inter homines.


fideidepositum.org