December 22

Index

1 Samuel 1:24-1:28

24 Et adduxit eum secum, postquam ablactaverat, in vitulis tribus, et tribus modiis farinæ, et amphora vini, et adduxit eum ad domum Domini in Silo. Puer autem erat adhuc infantulus: 25 et immolaverunt vitulum, et obtulerunt puerum Heli. 26 Et ait Anna: Obsecro mi domine, vivit anima tua, domine: ego sum illa mulier, quæ steti coram te hic orans Dominum. 27 Pro puero isto oravi, et dedit mihi Dominus petitionem meam quam postulavi eum. 28 Idcirco et ego commodavi eum Domino cunctis diebus quibus fuerit commodatus Domino. Et adoraverunt ibi Dominum.

Et oravit Anna, et ait:

Luke 1:46-1:56

46 Et ait Maria:

Magnificat anima mea Dominum:

47 et exsultavit spiritus meus in Deo salutari meo.

48 Quia respexit humilitatem ancillæ suæ:
ecce enim ex hoc beatam me dicent omnes generationes,

49 quia fecit mihi magna qui potens est:
et sanctum nomen ejus,

50 et misericordia ejus a progenie in progenies
timentibus eum.

51 Fecit potentiam in brachio suo:
dispersit superbos mente cordis sui.

52 Deposuit potentes de sede,
et exaltavit humiles.

53 Esurientes implevit bonis:
et divites dimisit inanes.

54 Suscepit Israël puerum suum,
recordatus misericordiæ suæ:

55 sicut locutus est ad patres nostros,
Abraham et semini ejus in sæcula.

56 Mansit autem Maria cum illa quasi mensibus tribus: et reversa est in domum suam.


fideidepositum.org