December 24

Index

2 Samuel 7:1-7:5,7:8-7:11,7:16

1 Factum est autem cum sedisset rex in domo sua, et Dominus dedisset ei requiem undique ab universis inimicis suis, 2 dixit ad Nathan prophetam: Videsne quod ego habitem in domo cedrina, et arca Dei posita sit in medio pellium? 3 Dixitque Nathan ad regem: Omne quod est in corde tuo, vade, fac: quia Dominus tecum est. 4 Factum est autem in illa nocte: et ecce sermo Domini ad Nathan, dicens: 5 Vade, et loquere ad servum meum David: Hæc dicit Dominus: Numquid tu ædificabis mihi domum ad habitandum? 8 Et nunc hæc dices servo meo David: Hæc dicit Dominus exercituum: Ego tuli te de pascuis sequentem greges, ut esses dux super populum meum Israël: 9 et fui tecum in omnibus ubicumque ambulasti, et interfeci universos inimicos tuos a facie tua: fecique tibi nomen grande, juxta nomen magnorum qui sunt in terra. 10 Et ponam locum populo meo Israël, et plantabo eum, et habitabit sub eo, et non turbabitur amplius: nec addent filii iniquitatis ut affligant eum sicut prius, 11 ex die qua constitui judices super populum meum Israël: et requiem dabo tibi ab omnibus inimicis tuis: prædicitque tibi Dominus quod domum faciat tibi Dominus. 16 Et fidelis erit domus tua, et regnum tuum usque in æternum ante faciem tuam, et thronus tuus erit firmus jugiter.

Luke 1:67-1:79

67 Et Zacharias pater ejus repletus est Spiritu Sancto: et prophetavit, dicens:

68 Benedictus Dominus Deus Israël,
quia visitavit, et fecit redemptionem plebis suæ:

69 et erexit cornu salutis nobis
in domo David pueri sui,

70 sicut locutus est per os sanctorum,
qui a sæculo sunt, prophetarum ejus:

71 salutem ex inimicis nostris,
et de manu omnium qui oderunt nos:

72 ad faciendam misericordiam cum patribus nostris:
et memorari testamenti sui sancti:

73 jusjurandum, quod juravit ad Abraham patrem nostrum,
daturum se nobis

74 ut sine timore, de manu inimicorum nostrorum liberati,
serviamus illi

75 in sanctitate et justitia coram ipso,
omnibus diebus nostris.

76 Et tu puer, propheta Altissimi vocaberis:
præibis enim ante faciem Domini parare vias ejus,

77 ad dandam scientiam salutis plebi ejus
in remissionem peccatorum eorum

78 per viscera misericordiæ Dei nostri,
in quibus visitavit nos, oriens ex alto:

79 illuminare his qui in tenebris et in umbra mortis sedent:
ad dirigendos pedes nostros in viam pacis.


fideidepositum.org