Friday in the First Week of Advent

Index

Isaiah 29:17-29:24

17 Nonne adhuc in modico et in brevi

convertetur Libanus in carmel,
et carmel in saltum reputabitur?

18 Et audient in die illa surdi verba libri,
et de tenebris et caligine oculi cæcorum videbunt.

19 Et addent mites in Domino lætitiam,
et pauperes homines in Sancto Israël exsultabunt;

20 quoniam defecit qui prævalebat, consummatus est illusor,
et succisi sunt omnes qui vigilabant super iniquitatem,

21 qui peccare faciebant homines in verbo,
et arguentem in porta supplantabant,
et declinaverunt frustra a justo.

22 Propter hoc, hæc dicit Dominus ad domum Jacob,
qui redemit Abraham:
Non modo confundetur Jacob,
nec modo vultus ejus erubescet;

23 sed cum viderit filios suos,
opera manuum mearum in medio sui
sanctificantes nomen meum,
et sanctificabunt Sanctum Jacob,
et Deum Israël prædicabunt;

24 et scient errantes spiritu intellectum,
et mussitatores discent legem.

Matthew 9:27-9:31

27 Et transeunte inde Jesu, secuti sunt eum duo cæci, clamantes, et dicentes: Miserere nostri, fili David. 28 Cum autem venisset domum, accesserunt ad eum cæci. Et dicit eis Jesus: Creditis quia hoc possum facere vobis? Dicunt ei: Utique, Domine. 29 Tunc tetigit oculos eorum, dicens: Secundum fidem vestram, fiat vobis. 30 Et aperti sunt oculi eorum: et comminatus est illis Jesus, dicens: Videte ne quis sciat. 31 Illi autem exeuntes, diffamaverunt eum in tota terra illa.


fideidepositum.org