2
In die illa,
erit germen Domini in magnificentia et gloria,
et fructus terræ sublimis, et exsultatio
his qui salvati fuerint de Israël.
3
Et erit: omnis qui relictus fuerit in Sion,
et residuus in Jerusalem,
Sanctus vocabitur,
omnis qui scriptus est in vita in Jerusalem.
4
Si abluerit Dominus sordes filiarum Sion,
et sanguinem Jerusalem laverit de medio ejus,
in spiritu judicii, et spiritu ardoris.
5
Et creabit Dominus super omnem locum montis Sion,
et ubi invocatus est,
nubem per diem et fumum,
et splendorem ignis flammantis in nocte:
super omnem enim gloriam protectio.
6
Et tabernaculum erit in umbraculum,
diei ab æstu,
et in securitatem et absconsionem
a turbine et a pluvia.
1 Verbum quod vidit Isaias, filius Amos, super Juda et Jerusalem.
2
Et erit in novissimis diebus:
præparatus mons domus Domini
in vertice montium,
et elevabitur super colles;
et fluent ad eum omnes gentes,
3
et ibunt populi multi, et dicent:
Venite, et ascendamus ad montem Domini,
et ad domum Dei Jacob;
et docebit nos vias suas,
et ambulabimus in semitis ejus,
quia de Sion exibit lex,
et verbum Domini de Jerusalem.
4
Et judicabit gentes,
et arguet populos multos;
et conflabunt gladios suos in vomeres,
et lanceas suas in falces.
Non levabit gens contra gentem gladium,
nec exercebuntur ultra ad prælium.
5
Domus Jacob, venite,
et ambulemus in lumine Domini.
5 Cum autem introisset Capharnaum, accessit ad eum centurio, rogans eum, 6 et dicens: Domine, puer meus jacet in domo paralyticus, et male torquetur. 7 Et ait illi Jesus: Ego veniam, et curabo eum. 8 Et respondens centurio, ait: Domine, non sum dignus ut intres sub tectum meum: sed tantum dic verbo, et sanabitur puer meus. 9 Nam et ego homo sum sub potestate constitutus, habens sub me milites, et dico huic: Vade, et vadit: et alii: Veni, et venit: et servo meo: Fac hoc, et facit. 10 Audiens autem Jesus miratus est, et sequentibus se dixit: Amen dico vobis, non inveni tantam fidem in Israël. 11 Dico autem vobis, quod multi ab oriente et occidente venient, et recumbent cum Abraham, et Isaac, et Jacob in regno cælorum: