17 Hæc dicit Dominus, redemptor tuus,
Sanctus Israël:
Ego Dominus Deus tuus,
docens te utilia,
gubernans te in via qua ambulas.
18
Utinam attendisses mandata mea:
facta fuisset sicut flumen pax tua,
et justitia tua sicut gurgites maris:
19
et fuisset quasi arena semen tuum,
et stirps uteri tui ut lapilli ejus;
non interisset et non fuisset attritum
nomen ejus a facie mea.
16 Cui autem similem æstimabo generationem istam? Similis est pueris sedentibus in foro: qui clamantes coæqualibus 17 dicunt: Cecinimus vobis, et non saltastis: lamentavimus, et non planxistis. 18 Venit enim Joannes neque manducans, neque bibens, et dicunt: Dæmonium habet. 19 Venit Filius hominis manducans, et bibens, et dicunt: Ecce homo vorax, et potator vini, publicanorum et peccatorum amicus. Et justificata est sapientia a filiis suis.