Monday in the Second Week of Advent

Index

Isaiah 35:1-35:10

1 Lætabitur deserta et invia,
et exsultabit solitudo,
et florebit quasi lilium.

2 Germinans germinabit, et exsultabit
lætabunda et laudans:
gloria Libani data est ei,
decor Carmeli et Saron;
ipsi videbunt gloriam Domini,
et decorem Dei nostri.

3 Confortate manus dissolutas,
et genua debilia roborate.

4 Dicite pusillanimis:
Confortamini, et nolite timere:
ecce Deus vester ultionem adducet retributionis;
Deus ipse veniet, et salvabit vos.

5 Tunc aperientur oculi cæcorum,
et aures surdorum patebunt;

6 tunc saliet sicut cervus claudus,
et aperta erit lingua mutorum:
quia scissæ sunt in deserto aquæ,
et torrentes in solitudine;

7 et quæ erat arida, erit in stagnum,
et sitiens in fontes aquarum.
In cubilibus, in quibus prius dracones habitabant,
orietur viror calami et junci.

8 Et erit ibi semita et via,
et via sancta vocabitur:
non transibit per eam pollutus,
et hæc erit vobis directa via,
ita ut stulti non errent per eam.

9 Non erit ibi leo,
et mala bestia non ascendet per eam,
nec invenietur ibi;
et ambulabunt qui liberati fuerint.

10 Et redempti a Domino convertentur,
et venient in Sion cum laude,
et lætitia sempiterna super caput eorum:
gaudium et lætitiam obtinebunt,
et fugiet dolor et gemitus.

Luke 5:17-5:26

17 Et factum est in una dierum, et ipse sedebat docens. Et erant pharisæi sedentes, et legis doctores, qui venerant ex omni castello Galilææ, et Judææ, et Jerusalem: et virtus Domini erat ad sanandum eos. 18 Et ecce viri portantes in lecto hominem, qui erat paralyticus: et quærebant eum inferre, et ponere ante eum. 19 Et non invenientes qua parte illum inferrent præ turba, ascenderunt supra tectum, et per tegulas summiserunt eum cum lecto in medium ante Jesum. 20 Quorum fidem ut vidit, dixit: Homo, remittuntur tibi peccata tua. 21 Et cœperunt cogitare scribæ et pharisæi, dicentes: Quis est hic, qui loquitur blasphemias? quis potest dimittere peccata, nisi solus Deus? 22 Ut cognovit autem Jesus cogitationes eorum, respondens, dixit ad illos: Quid cogitatis in cordibus vestris? 23 Quid est facilius dicere: Dimittuntur tibi peccata: an dicere: Surge, et ambula? 24 Ut autem sciatis quia Filius hominis habet potestatem in terra dimittendi peccata, (ait paralytico) tibi dico, surge, tolle lectum tuum, et vade in domum tuam. 25 Et confestim consurgens coram illis, tulit lectum in quo jacebat: et abiit in domum suam, magnificans Deum. 26 Et stupor apprehendit omnes, et magnificabant Deum. Et repleti sunt timore, dicentes: Quia vidimus mirabilia hodie.


fideidepositum.org