1
Et surrexit Elias propheta quasi ignis,
et verbum ipsius quasi facula ardebat.
2
Qui induxit in illos famem:
et irritantes illum invidia sua pauci facti sunt:
non enim poterant sustinere præcepta Domini.
3
Verbo Domini continuit cælum,
et dejecit de cælo ignem ter.
4
Sic amplificatus est Elias in mirabilibus suis.
Et quis potest similiter sic gloriari tibi?
9
qui receptus es in turbine ignis,
in curru equorum igneorum:
10
qui scriptus es in judiciis temporum,
lenire iracundiam Domini,
conciliare cor patris ad filium,
et restituere tribus Jacob.
11
Beati sunt qui te viderunt,
et in amicitia tua decorati sunt.
10 Et interrogaverunt eum discipuli, dicentes: Quid ergo scribæ dicunt, quod Eliam oporteat primum venire? 11 At ille respondens, ait eis: Elias quidem venturus est, et restituet omnia. 12 Dico autem vobis, quia Elias jam venit, et non cognoverunt eum, sed fecerunt in eo quæcumque voluerunt. Sic et Filius hominis passurus est ab eis. 13 Tunc intellexerunt discipuli, quia de Joanne Baptista dixisset eis.