Thursday in the Second Week of Advent

Index

Isaiah 41:13-41:20

13 Quia ego Dominus Deus tuus,

apprehendens manum tuam,
dicensque tibi: Ne timeas:
ego adjuvi te.

14 Noli timere, vermis Jacob,
qui mortui estis ex Israël:
ego auxiliatus sum tibi, dicit Dominus,
et redemptor tuus Sanctus Israël.

15 Ego posui te quasi plaustrum triturans novum,
habens rostra serrantia;
triturabis montes, et comminues,
et colles quasi pulverem pones.

16 Ventilabis eos, et ventus tollet,
et turbo disperget eos;
et tu exsultabis in Domino,
in Sancto Israël lætaberis.

17 Egeni et pauperes
quærunt aquas, et non sunt;
lingua eorum siti aruit.
Ego Dominus exaudiam eos,
Deus Israël, non derelinquam eos.

18 Aperiam in supinis collibus flumina,
et in medio camporum fontes:
ponam desertum in stagna aquarum,
et terram inviam in rivos aquarum.

19 Dabo in solitudinem cedrum,
et spinam, et myrtum, et lignum olivæ;
ponam in deserto abietem,
ulmum, et buxum simul:

20 ut videant, et sciant,
et recogitent, et intelligant pariter,
quia manus Domini fecit hoc,
et Sanctus Israël creavit illud.

Matthew 11:11-11:15

11 Amen dico vobis, non surrexit inter natos mulierum major Joanne Baptista: qui autem minor est in regno cælorum, major est illo. 12 A diebus autem Joannis Baptistæ usque nunc, regnum cælorum vim patitur, et violenti rapiunt illud. 13 Omnes enim prophetæ et lex usque ad Joannem prophetaverunt: 14 et si vultis recipere, ipse est Elias, qui venturus est. 15 Qui habet aures audiendi, audiat.


fideidepositum.org