Tuesday in the Second Week of Advent

Index

Isaiah 40:1-40:11

1 Consolamini, consolamini, popule meus,
dicit Deus vester.

2 Loquimini ad cor Jerusalem,
et advocate eam,
quoniam completa est malitia ejus,
dimissa est iniquitas illius:
suscepit de manu Domini duplicia
pro omnibus peccatis suis.

3 Vox clamantis in deserto:
Parate viam Domini,
rectas facite in solitudine semitas Dei nostri.

4 Omnis vallis exaltabitur,
et omnis mons et collis humiliabitur,
et erunt prava in directa,
et aspera in vias planas:

5 et revelabitur gloria Domini,
et videbit omnis caro pariter
quod os Domini locutum est.

6 Vox dicentis: Clama.
Et dixi: Quid clamabo?
Omnis caro fœnum,
et omnis gloria ejus quasi flos agri.

7 Exsiccatum est fœnum, et cecidit flos,
quia spiritus Domini sufflavit in eo.
Vere fœnum est populus:

8 exsiccatum est fœnum, et cecidit flos;
verbum autem Domini nostri manet in æternum.

9 Super montem excelsum ascende,
tu qui evangelizas Sion;
exalta in fortitudine vocem tuam,
qui evangelizas Jerusalem:
exalta, noli timere.
Dic civitatibus Juda:
Ecce Deus vester:

10 ecce Dominus Deus in fortitudine veniet,
et brachium ejus dominabitur:
ecce merces ejus cum eo,
et opus illius coram illo.

11 Sicut pastor gregem suum pascet,
in brachio suo congregabit agnos,
et in sinu suo levabit;
fœtas ipse portabit.

Matthew 18:12-18:14

12 Quid vobis videtur? si fuerint alicui centum oves, et erravit una ex eis: nonne relinquit nonaginta novem in montibus, et vadit quærere eam quæ erravit? 13 Et si contigerit ut inveniat eam: amen dico vobis, quia gaudet super eam magis quam super nonaginta novem, quæ non erraverunt. 14 Sic non est voluntas ante Patrem vestrum, qui in cælis est, ut pereat unus de pusillis istis.


fideidepositum.org