Thursday in the Third Week of Advent

Index

Isaiah 54:1-54:10

1 Lauda, sterilis, quæ non paris;
decanta laudem, et hinni, quæ non pariebas:
quoniam multi filii desertæ
magis quam ejus quæ habet virum, dicit Dominus.

2 Dilata locum tentorii tui,
et pelles tabernaculorum tuorum extende:
ne parcas:
longos fac funiculos tuos,
et clavos tuos consolida.

3 Ad dexteram enim et ad lævam penetrabis,
et semen tuum gentes hæreditabit,
et civitates desertas inhabitabit.

4 Noli timere, quia non confunderis,
neque erubesces; non enim te pudebit,
quia confusionis adolescentiæ tuæ oblivisceris,
et opprobrii viduitatis tuæ non recordaberis amplius.

5 Quia dominabitur tui qui fecit te,
Dominus exercituum nomen ejus,
et redemptor tuus, Sanctus Israël:
Deus omnis terræ vocabitur.

6 Quia ut mulierem derelictam et mœrentem spiritu
vocavit te Dominus,
et uxorem ab adolescentia abjectam,
dixit Deus tuus.

7 Ad punctum in modico dereliqui te,
et in miserationibus magnis congregabo te.

8 In momento indignationis abscondi
faciem meam parumper a te;
et in misericordia sempiterna misertus sum tui,
dixit redemptor tuus, Dominus.

9 Sicut in diebus Noë istud mihi est,
cui juravi ne inducerem aquas Noë ultra super terram;
sic juravi ut non irascar tibi,
et non increpem te.

10 Montes enim commovebuntur,
et colles contremiscent;
misericordia autem mea non recedet a te,
et fœdus pacis meæ non movebitur,
dixit miserator tuus Dominus.

Luke 7:24-7:30

24 Et cum discessissent nuntii Joannis, cœpit de Joanne dicere ad turbas: Quid existis in desertum videre? arundinem vento agitatam? 25 Sed quid existis videre? hominem mollibus vestibus indutum? Ecce qui in veste pretiosa sunt et deliciis, in domibus regum sunt. 26 Sed quid existis videre? prophetam? Utique dico vobis, et plus quam prophetam: 27 hic est, de quo scriptum est: Ecce mitto angelum meum ante faciem tuam, qui præparabit viam tuam ante te. 28 Dico enim vobis: major inter natos mulierum propheta Joanne Baptista nemo est: qui autem minor est in regno Dei, major est illo.

29 Et omnis populus audiens et publicani, justificaverunt Deum, baptizati baptismo Joannis. 30 Pharisæi autem et legisperiti consilium Dei spreverunt in semetipsos, non baptizati ab eo.


fideidepositum.org