All Souls (First Mass)

Index

Job 19:1,19:23-19:27

1 Respondens autem Job, dixit:

23 Quis mihi tribuat ut scribantur sermones mei?
quis mihi det ut exarentur in libro

24 stylo ferreo et plumbi lamina,
vel celte sculpantur in silice?

25 Scio enim quod redemptor meus vivit,
et in novissimo die de terra surrecturus sum:

26 et rursum circumdabor pelle mea,
et in carne mea videbo Deum meum:

27 quem visurus sum ego ipse,
et oculi mei conspecturi sunt, et non alius:
reposita est hæc spes mea in sinu meo.

1 Corinthians 15:51-15:57

51 Ecce mysterium vobis dico: omnes quidem resurgemus, sed non omnes immutabimur. 52 In momento, in ictu oculi, in novissima tuba: canet enim tuba, et mortui resurgent incorrupti: et nos immutabimur. 53 Oportet enim corruptibile hoc induere incorruptionem: et mortale hoc induere immortalitatem. 54 Cum autem mortale hoc induerit immortalitatem, tunc fiet sermo, qui scriptus est: Absorpta est mors in victoria. 55 Ubi est mors victoria tua? ubi est mors stimulus tuus? 56 Stimulus autem mortis peccatum est: virtus vero peccati lex. 57 Deo autem gratias, qui dedit nobis victoriam per Dominum nostrum Jesum Christum.

John 6:37-6:40

37 Omne quod dat mihi Pater, ad me veniet: et eum qui venit ad me, non ejiciam foras: 38 quia descendi de cælo, non ut faciam voluntatem meam, sed voluntatem ejus qui misit me. 39 Hæc est autem voluntas ejus qui misit me, Patris: ut omne quod dedit mihi, non perdam ex eo, sed resuscitem illud in novissimo die. 40 Hæc est autem voluntas Patris mei, qui misit me: ut omnis qui videt Filium et credit in eum, habeat vitam æternam, et ego resuscitabo eum in novissimo die.


fideidepositum.org