All Souls (Second Mass)

Index

Wisdom 3:1-3:9

1 Justorum autem animæ in manu Dei sunt,
et non tanget illos tormentum mortis.

2 Visi sunt oculis insipientium mori,
et æstimata est afflictio exitus illorum,

3 et quod a nobis est iter exterminium;
illi autem sunt in pace:

4 etsi coram hominibus tormenta passi sunt,
spes illorum immortalitate plena est.

5 In paucis vexati sunt, in multis bene disponentur,
quoniam Deus tentavit eos,
et invenit illos dignos se.

6 Tamquam aurum in fornace probavit illos,
et quasi holocausti hostiam accepit illos,
et in tempore erit respectus illorum.

7 Fulgebunt justi
et tamquam scintillæ in arundineto discurrent.

8 Judicabunt nationes, et dominabuntur populis,
et regnabit Dominus illorum in perpetuum.

9 Qui confidunt in illo intelligent veritatem,
et fideles in dilectione acquiescent illi,
quoniam donum et pax est electis ejus.

Philippians 3:20-3:21

20 Nostra autem conversatio in cælis est: unde etiam Salvatorem exspectamus Dominum nostrum Jesum Christum, 21 qui reformabit corpus humilitatis nostræ, configuratum corpori claritatis suæ, secundum operationem, qua etiam possit subjicere sibi omnia.

John 11:17-11:27

17 Venit itaque Jesus: et invenit eum quatuor dies jam in monumento habentem. 18 (Erat autem Bethania juxta Jerosolymam quasi stadiis quindecim.) 19 Multi autem ex Judæis venerant ad Martham et Mariam, ut consolarentur eas de fratre suo. 20 Martha ergo ut audivit quia Jesus venit, occurrit illi: Maria autem domi sedebat. 21 Dixit ergo Martha ad Jesum: Domine, si fuisses hic, frater meus non fuisset mortuus: 22 sed et nunc scio quia quæcumque poposceris a Deo, dabit tibi Deus. 23 Dicit illi Jesus: Resurget frater tuus. 24 Dicit ei Martha: Scio quia resurget in resurrectione in novissimo die. 25 Dixit ei Jesus: Ego sum resurrectio et vita: qui credit in me, etiam si mortuus fuerit, vivet: 26 et omnis qui vivit et credit in me, non morietur in æternum. Credis hoc? 27 Ait illi: Utique Domine, ego credidi quia tu es Christus, Filius Dei vivi, qui in hunc mundum venisti.


fideidepositum.org