22 Quis est mendax, nisi is qui negat quoniam Jesus est Christus? Hic est antichristus, qui negat Patrem, et Filium. 23 Omnis qui negat Filium, nec Patrem habet: qui confitetur Filium, et Patrem habet. 24 Vos quod audistis ab initio, in vobis permaneat: si in vobis permanserit quod audistis ab initio, et vos in Filio et Patre manebitis. 25 Et hæc est repromissio, quam ipse pollicitus est nobis, vitam æternam. 26 Hæc scripsi vobis de his, qui seducant vos. 27 Et vos unctionem, quam accepistis ab eo, maneat in vobis. Et non necesse habetis ut aliquis doceat vos: sed sicut unctio ejus docet vos de omnibus, et verum est, et non est mendacium. Et sicut docuit vos: manete in eo.
28 Et nunc, filioli, manete in eo: ut cum apparuerit, habeamus fiduciam, et non confundamur ab eo in adventu ejus.
19 Et hoc est testimonium Joannis, quando miserunt Judæi ab Jerosolymis sacerdotes et Levitas ad eum ut interrogarent eum: Tu quis es? 20 Et confessus est, et non negavit, et confessus est: Quia non sum ego Christus. 21 Et interrogaverunt eum: Quid ergo? Elias es tu? Et dixit: Non sum. Propheta es tu? Et respondit: Non. 22 Dixerunt ergo ei: Quis es ut responsum demus his qui miserunt nos? quid dicis de teipso? 23 Ait: Ego vox clamantis in deserto: Dirigite viam Domini, sicut dixit Isaias propheta. 24 Et qui missi fuerant, erant ex pharisæis. 25 Et interrogaverunt eum, et dixerunt ei: Quid ergo baptizas, si tu non es Christus, neque Elias, neque propheta? 26 Respondit eis Joannes, dicens: Ego baptizo in aqua: medius autem vestrum stetit, quem vos nescitis. 27 Ipse est qui post me venturus est, qui ante me factus est: cujus ego non sum dignus ut solvam ejus corrigiam calceamenti. 28 Hæc in Bethania facta sunt trans Jordanem, ubi erat Joannes baptizans.