1
Ecce servus meus, suscipiam eum;
electus meus, complacuit sibi in illo anima mea:
dedi spiritum meum super eum:
judicium gentibus proferet.
2
Non clamabit, neque accipiet personam,
nec audietur vox ejus foris.
3
Calamum quassatum non conteret,
et linum fumigans non extinguet:
in veritate educet judicium.
4
Non erit tristis, neque turbulentus,
donec ponat in terra judicium;
et legem ejus insulæ exspectabunt.
6
Ego Dominus vocavi te in justitia,
et apprehendi manum tuam,
et servavi te:
et dedi te in fœdus populi,
in lucem gentium,
7
ut aperires oculos cæcorum,
et educeres de conclusione vinctum,
de domo carceris sedentes in tenebris.
34 Aperiens autem Petrus os suum, dixit: In veritate comperi quia non est personarum acceptor Deus; 35 sed in omni gente qui timet eum, et operatur justitiam, acceptus est illi. 36 Verbum misit Deus filiis Israël, annuntians pacem per Jesum Christum (hic est omnium Dominus). 37 Vos scitis quod factum est verbum per universam Judæam: incipiens enim a Galilæa post baptismum quod prædicavit Joannes, 38 Jesum a Nazareth: quomodo unxit eum Deus Spiritu Sancto, et virtute, qui pertransiit benefaciendo, et sanando omnes oppressos a diabolo, quoniam Deus erat cum illo.
13 Tunc venit Jesus a Galilæa in Jordanem ad Joannem, ut baptizaretur ab eo. 14 Joannes autem prohibebat eum, dicens: Ego a te debeo baptizari, et tu venis ad me? 15 Respondens autem Jesus, dixit ei: Sine modo: sic enim decet nos implere omnem justitiam. Tunc dimisit eum. 16 Baptizatus autem Jesus, confestim ascendit de aqua, et ecce aperti sunt ei cæli: et vidit Spiritum Dei descendentem sicut columbam, et venientem super se. 17 Et ecce vox de cælis dicens: Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi complacui.
1
Omnes sitientes, venite ad aquas,
et qui non habetis argentum,
properate, emite, et comedite:
venite, emite absque argento
et absque ulla commutatione
vinum et lac.
2
Quare appenditis argentum non in panibus,
et laborem vestrum non in saturitate?
Audite, audientes me, et comedite bonum,
et delectabitur in crassitudine anima vestra.
3
Inclinate aurem vestram, et venite ad me;
audite, et vivet anima vestra,
et feriam vobiscum pactum sempiternum,
misericordias David fideles.
4
Ecce testem populis dedi eum,
ducem ac præceptorem gentibus.
5
Ecce gentem quam nesciebas vocabis,
et gentes quæ te non cognoverunt ad te current,
propter Dominum Deum tuum,
et Sanctum Israël, quia glorificavit te.
6
Quærite Dominum dum inveniri potest;
invocate eum dum prope est.
7
Derelinquat impius viam suam,
et vir iniquus cogitationes suas,
et revertatur ad Dominum, et miserebitur ejus;
et ad Deum nostrum, quoniam multus est ad ignoscendum.
8
Non enim cogitationes meæ cogitationes vestræ,
neque viæ vestræ viæ meæ, dicit Dominus.
9
Quia sicut exaltantur cæli a terra,
sic exaltatæ sunt viæ meæ a viis vestris,
et cogitationes meæ a cogitationibus vestris.
10
Et quomodo descendit imber et nix de cælo,
et illuc ultra non revertitur,
sed inebriat terram, et infundit eam,
et germinare eam facit,
et dat semen serenti,
et panem comedenti:
11
sic erit verbum meum quod egredietur de ore meo;
non revertetur ad me vacuum,
sed faciet quæcumque volui,
et prosperabitur in his ad quæ misi illud.
1 Omnis qui credit quoniam Jesus est Christus, ex Deo natus est. Et omnis qui diligit eum qui genuit, diligit et eum qui natus est ex eo. 2 In hoc cognoscimus quoniam diligamus natos Dei, cum Deum diligamus, et mandata ejus faciamus. 3 Hæc est enim caritas Dei, ut mandata ejus custodiamus: et mandata ejus gravia non sunt. 4 Quoniam omne quod natum est ex Deo, vincit mundum: et hæc est victoria, quæ vincit mundum, fides nostra. 5 Quis est, qui vincit mundum, nisi qui credit quoniam Jesus est Filius Dei?
6 Hic est, qui venit per aquam et sanguinem, Jesus Christus: non in aqua solum, sed in aqua et sanguine. Et Spiritus est, qui testificatur quoniam Christus est veritas. 7 Quoniam tres sunt, qui testimonium dant in cælo: Pater, Verbum, et Spiritus Sanctus: et hi tres unum sunt. 8 Et tres sunt, qui testimonium dant in terra: spiritus, et aqua, et sanguis: et hi tres unum sunt. 9 Si testimonium hominum accipimus, testimonium Dei majus est: quoniam hoc est testimonium Dei, quod majus est, quoniam testificatus est de Filio suo.
7 Et prædicabat dicens: Venit fortior me post me, cujus non sum dignus procumbens solvere corrigiam calceamentorum ejus. 8 Ego baptizavi vos aqua, ille vero baptizabit vos Spiritu Sancto.
9 Et factum est: in diebus illis venit Jesus a Nazareth Galilææ: et baptizatus est a Joanne in Jordane. 10 Et statim ascendens de aqua, vidit cælos apertos, et Spiritum tamquam columbam descendentem, et manentem in ipso. 11 Et vox facta est de cælis: Tu es Filius meus dilectus, in te complacui.
1
Consolamini, consolamini, popule meus,
dicit Deus vester.
2
Loquimini ad cor Jerusalem,
et advocate eam,
quoniam completa est malitia ejus,
dimissa est iniquitas illius:
suscepit de manu Domini duplicia
pro omnibus peccatis suis.
3
Vox clamantis in deserto:
Parate viam Domini,
rectas facite in solitudine semitas Dei nostri.
4
Omnis vallis exaltabitur,
et omnis mons et collis humiliabitur,
et erunt prava in directa,
et aspera in vias planas:
5
et revelabitur gloria Domini,
et videbit omnis caro pariter
quod os Domini locutum est.
9
Super montem excelsum ascende,
tu qui evangelizas Sion;
exalta in fortitudine vocem tuam,
qui evangelizas Jerusalem:
exalta, noli timere.
Dic civitatibus Juda:
Ecce Deus vester:
10
ecce Dominus Deus in fortitudine veniet,
et brachium ejus dominabitur:
ecce merces ejus cum eo,
et opus illius coram illo.
11
Sicut pastor gregem suum pascet,
in brachio suo congregabit agnos,
et in sinu suo levabit;
fœtas ipse portabit.
11 Apparuit enim gratia Dei Salvatoris nostri omnibus hominibus, 12 erudiens nos, ut abnegantes impietatem, et sæcularia desideria, sobrie, et juste, et pie vivamus in hoc sæculo, 13 exspectantes beatam spem, et adventum gloriæ magni Dei, et Salvatoris nostri Jesu Christi: 14 qui dedit semetipsum pro nobis, ut nos redimeret ab omni iniquitate, et mundaret sibi populum acceptabilem, sectatorem bonorum operum. 4 Cum autem benignitas et humanitas apparuit Salvatoris nostri Dei, 5 non ex operibus justitiæ, quæ fecimus nos, sed secundum suam misericordiam salvos nos fecit per lavacrum regenerationis et renovationis Spiritus Sancti, 6 quem effudit in nos abunde per Jesum Christum Salvatorem nostrum: 7 ut justificati gratia ipsius, hæredes simus secundum spem vitæ æternæ.
15 Existimante autem populo, et cogitantibus omnibus in cordibus suis de Joanne, ne forte ipse esset Christus, 16 respondit Joannes, dicens omnibus: Ego quidem aqua baptizo vos: veniet autem fortior me, cujus non sum dignus solvere corrigiam calceamentorum ejus: ipse vos baptizabit in Spiritu Sancto et igni: 21 Factum est autem cum baptizaretur omnis populus, et Jesu baptizato, et orante, apertum est cælum: 22 et descendit Spiritus Sanctus corporali specie sicut columba in ipsum: et vox de cælo facta est: Tu es filius meus dilectus, in te complacui mihi.