Christmas (At Midnight)

Index

Isaiah 9:1-9:6

1 Primo tempore alleviata est
terra Zabulon et terra Nephthali:
et novissimo aggravata est via maris
trans Jordanem Galilææ gentium.

2 Populus qui ambulabat in tenebris,
vidit lucem magnam;
habitantibus in regione umbræ mortis,
lux orta est eis.

3 Multiplicasti gentem,
et non magnificasti lætitiam.
Lætabuntur coram te, sicut qui lætantur in messe;
sicut exsultant victores capta præda, quando dividunt spolia.

4 Jugum enim oneris ejus,
et virgam humeri ejus,
et sceptrum exactoris ejus
superasti, sicut in die Madian.

5 Quia omnis violentia prædatio cum tumultu,
et vestimentum mistum sanguine,
erit in combustionem,
et cibus ignis.

6 Parvulus enim natus est nobis,
et filius datus est nobis,
et factus est principatus super humerum ejus:
et vocabitur nomen ejus,
Admirabilis, Consiliarius, Deus, Fortis,
Pater futuri sæculi, Princeps pacis.

Titus 2:11-2:14

11 Apparuit enim gratia Dei Salvatoris nostri omnibus hominibus, 12 erudiens nos, ut abnegantes impietatem, et sæcularia desideria, sobrie, et juste, et pie vivamus in hoc sæculo, 13 exspectantes beatam spem, et adventum gloriæ magni Dei, et Salvatoris nostri Jesu Christi: 14 qui dedit semetipsum pro nobis, ut nos redimeret ab omni iniquitate, et mundaret sibi populum acceptabilem, sectatorem bonorum operum.

Luke 2:1-2:14

1 Factum est autem in diebus illis, exiit edictum a Cæsare Augusto ut describeretur universus orbis. 2 Hæc descriptio prima facta est a præside Syriæ Cyrino: 3 et ibant omnes ut profiterentur singuli in suam civitatem. 4 Ascendit autem et Joseph a Galilæa de civitate Nazareth in Judæam, in civitatem David, quæ vocatur Bethlehem: eo quod esset de domo et familia David, 5 ut profiteretur cum Maria desponsata sibi uxore prægnante. 6 Factum est autem, cum essent ibi, impleti sunt dies ut pareret. 7 Et peperit filium suum primogenitum, et pannis eum involvit, et reclinavit eum in præsepio: quia non erat eis locus in diversorio. 8 Et pastores erant in regione eadem vigilantes, et custodientes vigilias noctis super gregem suum. 9 Et ecce angelus Domini stetit juxta illos, et claritas Dei circumfulsit illos, et timuerunt timore magno. 10 Et dixit illis angelus: Nolite timere: ecce enim evangelizo vobis gaudium magnum, quod erit omni populo: 11 quia natus est vobis hodie Salvator, qui est Christus Dominus, in civitate David. 12 Et hoc vobis signum: invenietis infantem pannis involutum, et positum in præsepio. 13 Et subito facta est cum angelo multitudo militiæ cælestis laudantium Deum, et dicentium:

14 Gloria in altissimis Deo,
et in terra pax hominibus bonæ voluntatis.


fideidepositum.org