7
Quam pulchri super montes pedes annuntiantis
et prædicantis pacem;
annuntiantis bonum,
prædicantis salutem,
dicentis Sion:
Regnabit Deus tuus!
8
Vox speculatorum tuorum: levaverunt vocem,
simul laudabunt,
quia oculo ad oculum videbunt
cum converterit Dominus Sion.
9
Gaudete, et laudate simul,
deserta Jerusalem,
quia consolatus est Dominus populum suum;
redemit Jerusalem.
10
Paravit Dominus brachium sanctum suum
in oculis omnium gentium;
et videbunt omnes fines terræ
salutare Dei nostri.
1 Multifariam, multisque modis olim Deus loquens patribus in prophetis: 2 novissime, diebus istis locutus est nobis in Filio, quem constituit hæredem universorum, per quem fecit et sæcula: 3 qui cum sit splendor gloriæ, et figura substantiæ ejus, portansque omnia verbo virtutis suæ, purgationem peccatorum faciens, sedet ad dexteram majestatis in excelsis: 4 tanto melior angelis effectus, quanto differentius præ illis nomen hæreditavit. 5 Cui enim dixit aliquando angelorum: Filius meus es tu, ego hodie genui te? Et rursum: Ego ero illi in patrem, et ipse erit mihi in filium? 6 Et cum iterum introducit primogenitum in orbem terræ, dicit: Et adorent eum omnes angeli Dei.
1
In principio erat Verbum,
et Verbum erat apud Deum,
et Deus erat Verbum.
2
Hoc erat in principio apud Deum.
3
Omnia per ipsum facta sunt:
et sine ipso factum est nihil, quod factum est.
4
In ipso vita erat,
et vita erat lux hominum:
5
et lux in tenebris lucet,
et tenebræ eam non comprehenderunt.
6
Fuit homo
missus a Deo,
cui nomen erat Joannes.
7
Hic venit in testimonium
ut testimonium perhiberet de lumine,
ut omnes crederent per illum.
8
Non erat ille lux,
sed ut testimonium perhiberet de lumine.
9
Erat lux vera,
quæ illuminat omnem hominem
venientem in hunc mundum.
10
In mundo erat,
et mundus per ipsum factus est,
et mundus eum non cognovit.
11
In propria venit,
et sui eum non receperunt.
12
Quotquot autem receperunt eum,
dedit eis potestatem filios Dei fieri,
his qui credunt in nomine ejus:
13
qui non ex sanguinibus,
neque ex voluntate carnis,
neque ex voluntate viri,
sed ex Deo nati sunt.
14
Et Verbum caro factum est,
et habitavit in nobis:
et vidimus gloriam ejus,
gloriam quasi unigeniti a Patre
plenum gratiæ et veritatis.
15
Joannes testimonium perhibet de ipso,
et clamat dicens:
Hic erat quem dixi:
Qui post me venturus est,
ante me factus est:
quia prior me erat.
16
Et de plenitudine ejus
nos omnes accepimus, et gratiam pro gratia:
17
quia lex per Moysen data est,
gratia et veritas per Jesum Christum facta est.
18
Deum nemo vidit umquam:
unigenitus Filius, qui est in sinu Patris,
ipse enarravit.