1
Surge, illuminare, Jerusalem, quia venit lumen tuum,
et gloria Domini super te orta est.
2
Quia ecce tenebræ operient terram,
et caligo populos;
super te autem orietur Dominus,
et gloria ejus in te videbitur.
3
Et ambulabunt gentes in lumine tuo,
et reges in splendore ortus tui.
4
Leva in circuitu oculos tuos, et vide:
omnes isti congregati sunt, venerunt tibi;
filii tui de longe venient
et filiæ tuæ de latere surgent.
5
Tunc videbis, et afflues;
mirabitur et dilatabitur cor tuum:
quando conversa fuerit ad te multitudo maris;
fortitudo gentium venerit tibi.
6
Inundatio camelorum operiet te,
dromedarii Madian et Epha;
omnes de Saba venient,
aurum et thus deferentes,
et laudem Domino annuntiantes.
2 si tamen audistis dispensationem gratiæ Dei, quæ data est mihi in vobis: 3 quoniam secundum revelationem notum mihi factum est sacramentum, sicut supra scripsi in brevi, 5 quod aliis generationibus non est agnitum filiis hominum, sicuti nunc revelatum est sanctis apostolis ejus et prophetis in Spiritu, 6 gentes esse cohæredes, et concorporales, et comparticipes promissionis ejus in Christo Jesu per Evangelium:
1 Cum ergo natus esset Jesus in Bethlehem Juda in diebus Herodis regis, ecce magi ab oriente venerunt Jerosolymam, 2 dicentes: Ubi est qui natus est rex Judæorum? vidimus enim stellam ejus in oriente, et venimus adorare eum. 3 Audiens autem Herodes rex, turbatus est, et omnis Jerosolyma cum illo. 4 Et congregans omnes principes sacerdotum, et scribas populi, sciscitabatur ab eis ubi Christus nasceretur. 5 At illi dixerunt: In Bethlehem Judæ: sic enim scriptum est per prophetam:
6
Et tu Bethlehem terra Juda,
nequaquam minima es
in principibus Juda:
ex te enim exiet dux, qui regat populum meum Israël.
7 Tunc Herodes clam vocatis magis diligenter didicit ab eis tempus stellæ, quæ apparuit eis: 8 et mittens illos in Bethlehem, dixit: Ite, et interrogate diligenter de puero: et cum inveneritis, renuntiate mihi, ut et ego veniens adorem eum. 9 Qui cum audissent regem, abierunt, et ecce stella, quam viderant in oriente, antecedebat eos, usque dum veniens staret supra, ubi erat puer. 10 Videntes autem stellam gavisi sunt gaudio magno valde. 11 Et intrantes domum, invenerunt puerum cum Maria matre ejus, et procidentes adoraverunt eum: et apertis thesauris suis obtulerunt ei munera, aurum, thus, et myrrham. 12 Et responso accepto in somnis ne redirent ad Herodem, per aliam viam reversi sunt in regionem suam.