Ascension of Our Lord

Index

Acts 1:1-1:11

1 Primum quidem sermonem feci de omnibus, o Theophile, quæ cœpit Jesus facere et docere 2 usque in diem qua præcipiens Apostolis per Spiritum Sanctum, quos elegit, assumptus est: 3 quibus et præbuit seipsum vivum post passionem suam in multis argumentis, per dies quadraginta apparens eis, et loquens de regno Dei.

4 Et convescens, præcepit eis ab Jerosolymis ne discederent, sed exspectarent promissionem Patris, quam audistis (inquit) per os meum: 5 quia Joannes quidem baptizavit aqua, vos autem baptizabimini Spiritu Sancto non post multos hos dies. 6 Igitur qui convenerant, interrogabant eum, dicentes: Domine, si in tempore hoc restitues regnum Israël? 7 Dixit autem eis: Non est vestrum nosse tempora vel momenta quæ Pater posuit in sua potestate: 8 sed accipietis virtutem supervenientis Spiritus Sancti in vos, et eritis mihi testes in Jerusalem, et in omni Judæa, et Samaria, et usque ad ultimum terræ.

9 Et cum hæc dixisset, videntibus illis, elevatus est: et nubes suscepit eum ab oculis eorum. 10 Cumque intuerentur in cælum euntem illum, ecce duo viri astiterunt juxta illos in vestibus albis, 11 qui et dixerunt: Viri Galilæi, quid statis aspicientes in cælum? Hic Jesus, qui assumptus est a vobis in cælum, sic veniet quemadmodum vidistis eum euntem in cælum.


A

Ephesians 1:17-1:23

17 ut Deus, Domini nostri Jesu Christi Pater gloriæ, det vobis spiritum sapientiæ et revelationis in agnitione ejus, 18 illuminatos oculos cordis vestri, ut sciatis quæ sit spes vocationis ejus, et quæ divitiæ gloriæ hæreditatis ejus in sanctis, 19 et quæ sit supereminens magnitudo virtutis ejus in nos, qui credimus secundum operationem potentiæ virtutis ejus, 20 quam operatus est in Christo, suscitans illum a mortuis, et constituens ad dexteram suam in cælestibus: 21 supra omnem principatum, et potestatem, et virtutem, et dominationem, et omne nomen, quod nominatur non solum in hoc sæculo, sed etiam in futuro. 22 Et omnia subjecit sub pedibus ejus: et ipsum dedit caput supra omnem ecclesiam, 23 quæ est corpus ipsius, et plenitudo ejus, qui omnia in omnibus adimpletur.

Matthew 28:16-28:20

16 Undecim autem discipuli abierunt in Galilæam in montem ubi constituerat illis Jesus.

17 Et videntes eum adoraverunt: quidam autem dubitaverunt. 18 Et accedens Jesus locutus est eis, dicens: Data est mihi omnis potestas in cælo et in terra: 19 euntes ergo docete omnes gentes: baptizantes eos in nomine Patris, et Filii, et Spiritus Sancti: 20 docentes eos servare omnia quæcumque mandavi vobis: et ecce ego vobiscum sum omnibus diebus, usque ad consummationem sæculi.


B

Ephesians 1:17-1:23 (Option 1 of 2)

17 ut Deus, Domini nostri Jesu Christi Pater gloriæ, det vobis spiritum sapientiæ et revelationis in agnitione ejus, 18 illuminatos oculos cordis vestri, ut sciatis quæ sit spes vocationis ejus, et quæ divitiæ gloriæ hæreditatis ejus in sanctis, 19 et quæ sit supereminens magnitudo virtutis ejus in nos, qui credimus secundum operationem potentiæ virtutis ejus, 20 quam operatus est in Christo, suscitans illum a mortuis, et constituens ad dexteram suam in cælestibus: 21 supra omnem principatum, et potestatem, et virtutem, et dominationem, et omne nomen, quod nominatur non solum in hoc sæculo, sed etiam in futuro. 22 Et omnia subjecit sub pedibus ejus: et ipsum dedit caput supra omnem ecclesiam, 23 quæ est corpus ipsius, et plenitudo ejus, qui omnia in omnibus adimpletur.

Ephesians 4:1-4:13 (Option 2 of 2)

1 Obsecro itaque vos ego vinctus in Domino, ut digne ambuletis vocatione, qua vocati estis, 2 cum omni humilitate, et mansuetudine, cum patientia, supportantes invicem in caritate, 3 solliciti servare unitatem Spiritus in vinculo pacis. 4 Unum corpus, et unus Spiritus, sicut vocati estis in una spe vocationis vestræ. 5 Unus Dominus, una fides, unum baptisma. 6 Unus Deus et Pater omnium, qui est super omnes, et per omnia, et in omnibus nobis.

7 Unicuique autem nostrum data est gratia secundum mensuram donationis Christi. 8 Propter quod dicit: Ascendens in altum, captivam duxit captivitatem: dedit dona hominibus. 9 Quod autem ascendit, quid est, nisi quia et descendit primum in inferiores partes terræ? 10 Qui descendit, ipse est et qui ascendit super omnes cælos, ut impleret omnia. 11 Et ipse dedit quosdam quidem apostolos, quosdam autem prophetas, alios vero evangelistas, alios autem pastores et doctores, 12 ad consummationem sanctorum in opus ministerii, in ædificationem corporis Christi: 13 donec occurramus omnes in unitatem fidei, et agnitionis Filii Dei, in virum perfectum, in mensuram ætatis plenitudinis Christi:

Mark 16:15-16:20

15 Et dixit eis: Euntes in mundum universum prædicate Evangelium omni creaturæ. 16 Qui crediderit, et baptizatus fuerit, salvus erit: qui vero non crediderit, condemnabitur. 17 Signa autem eos qui crediderint, hæc sequentur: in nomine meo dæmonia ejicient: linguis loquentur novis: 18 serpentes tollent: et si mortiferum quid biberint, non eis nocebit: super ægros manus imponent, et bene habebunt.

19 Et Dominus quidem Jesus postquam locutus est eis, assumptus est in cælum, et sedet a dextris Dei. 20 Illi autem profecti prædicaverunt ubique, Domino cooperante, et sermonem confirmante, sequentibus signis.


C

Ephesians 1:17-1:23 (Option 1 of 2)

17 ut Deus, Domini nostri Jesu Christi Pater gloriæ, det vobis spiritum sapientiæ et revelationis in agnitione ejus, 18 illuminatos oculos cordis vestri, ut sciatis quæ sit spes vocationis ejus, et quæ divitiæ gloriæ hæreditatis ejus in sanctis, 19 et quæ sit supereminens magnitudo virtutis ejus in nos, qui credimus secundum operationem potentiæ virtutis ejus, 20 quam operatus est in Christo, suscitans illum a mortuis, et constituens ad dexteram suam in cælestibus: 21 supra omnem principatum, et potestatem, et virtutem, et dominationem, et omne nomen, quod nominatur non solum in hoc sæculo, sed etiam in futuro. 22 Et omnia subjecit sub pedibus ejus: et ipsum dedit caput supra omnem ecclesiam, 23 quæ est corpus ipsius, et plenitudo ejus, qui omnia in omnibus adimpletur.

Hebrews 9:24-9:28,10:19-10:23 (Option 2 of 2)

24 Non enim in manufacta Sancta Jesus introivit exemplaria verorum: sed in ipsum cælum, ut appareat nunc vultui Dei pro nobis: 25 neque ut sæpe offerat semetipsum, quemadmodum pontifex intrat in Sancta per singulos annos in sanguine alieno: 26 alioquin oportebat eum frequenter pati ab origine mundi: nunc autem semel in consummatione sæculorum, ad destitutionem peccati, per hostiam suam apparuit. 27 Et quemadmodum statutum est hominibus semel mori, post hoc autem judicium: 28 sic et Christus semel oblatus est ad multorum exhaurienda peccata: secundo sine peccato apparebit exspectantibus se, in salutem. 19 Habentes itaque, fratres, fiduciam in introitu sanctorum in sanguine Christi, 20 quam initiavit nobis viam novam, et viventem per velamen, id est, carnem suam, 21 et sacerdotem magnum super domum Dei: 22 accedamus cum vero corde in plenitudine fidei, aspersi corda a conscientia mala, et abluti corpus aqua munda, 23 teneamus spei nostræ confessionem indeclinabilem (fidelis enim est qui repromisit),

Luke 24:46-24:53

46 et dixit eis: Quoniam sic scriptum est, et sic oportebat Christum pati, et resurgere a mortuis tertia die: 47 et prædicari in nomine ejus pœnitentiam, et remissionem peccatorum in omnes gentes, incipientibus ab Jerosolyma. 48 Vos autem testes estis horum. 49 Et ego mitto promissum Patris mei in vos; vos autem sedete in civitate, quoadusque induamini virtute ex alto.

50 Eduxit autem eos foras in Bethaniam, et elevatis manibus suis benedixit eis. 51 Et factum est, dum benediceret illis, recessit ab eis, et ferebatur in cælum. 52 Et ipsi adorantes regressi sunt in Jerusalem cum gaudio magno: 53 et erant semper in templo, laudantes et benedicentes Deum. Amen.


fideidepositum.org