34 Aperiens autem Petrus os suum, dixit: In veritate comperi quia non est personarum acceptor Deus; 37 Vos scitis quod factum est verbum per universam Judæam: incipiens enim a Galilæa post baptismum quod prædicavit Joannes, 38 Jesum a Nazareth: quomodo unxit eum Deus Spiritu Sancto, et virtute, qui pertransiit benefaciendo, et sanando omnes oppressos a diabolo, quoniam Deus erat cum illo. 39 Et nos testes sumus omnium quæ fecit in regione Judæorum, et Jerusalem, quem occiderunt suspendentes in ligno. 40 Hunc Deus suscitavit tertia die, et dedit eum manifestum fieri, 41 non omni populo, sed testibus præordinatis a Deo: nobis, qui manducavimus et bibimus cum illo postquam resurrexit a mortuis. 42 Et præcepit nobis prædicare populo, et testificari, quia ipse est qui constitutus est a Deo judex vivorum et mortuorum. 43 Huic omnes prophetæ testimonium perhibent remissionem peccatorum accipere per nomen ejus omnes qui credunt in eum.
1 Igitur, si consurrexistis cum Christo: quæ sursum sunt quærite, ubi Christus est in dextera Dei sedens: 2 quæ sursum sunt sapite, non quæ super terram. 3 Mortui enim estis, et vita vestra est abscondita cum Christo in Deo. 4 Cum Christus apparuerit, vita vestra: tunc et vos apparebitis cum ipso in gloria.
6 Non est bona gloriatio vestra. Nescitis quia modicum fermentum totam massam corrumpit? 7 Expurgate vetus fermentum, ut sitis nova conspersio, sicut estis azymi. Etenim Pascha nostrum immolatus est Christus. 8 Itaque epulemur: non in fermento veteri, neque in fermento malitiæ et nequitiæ: sed in azymis sinceritatis et veritatis.
1 Una autem sabbati, Maria Magdalene venit mane, cum adhuc tenebræ essent, ad monumentum: et vidit lapidem sublatum a monumento. 2 Cucurrit ergo, et venit ad Simonem Petrum, et ad alium discipulum, quem amabat Jesus, et dicit illis: Tulerunt Dominum de monumento, et nescimus ubi posuerunt eum.
3 Exiit ergo Petrus, et ille alius discipulus, et venerunt ad monumentum. 4 Currebant autem duo simul, et ille alius discipulus præcucurrit citius Petro, et venit primus ad monumentum. 5 Et cum se inclinasset, vidit posita linteamina: non tamen introivit. 6 Venit ergo Simon Petrus sequens eum, et introivit in monumentum, et vidit linteamina posita, 7 et sudarium, quod fuerat super caput ejus, non cum linteaminibus positum, sed separatim involutum in unum locum. 8 Tunc ergo introivit et ille discipulus qui venerat primus ad monumentum: et vidit, et credidit: 9 nondum enim sciebant Scripturam, quia oportebat eum a mortuis resurgere.
1 Vespere autem sabbati, quæ lucescit in prima sabbati, venit Maria Magdalene, et altera Maria, videre sepulchrum. 2 Et ecce terræmotus factus est magnus. Angelus enim Domini descendit de cælo: et accedens revolvit lapidem, et sedebat super eum: 3 erat autem aspectus ejus sicut fulgur: et vestimentum ejus sicut nix. 4 Præ timore autem ejus exterriti sunt custodes, et facti sunt velut mortui. 5 Respondens autem angelus dixit mulieribus: Nolite timere vos: scio enim, quod Jesum, qui crucifixus est, quæritis. 6 Non est hic: surrexit enim, sicut dixit: venite, et videte locum ubi positus erat Dominus. 7 Et cito euntes, dicite discipulis ejus quia surrexit: et ecce præcedit vos in Galilæam: ibi eum videbitis: ecce prædixi vobis. 8 Et exierunt cito de monumento cum timore et gaudio magno, currentes nuntiare discipulis ejus. 9 Et ecce Jesus occurrit illis, dicens: Avete. Illæ autem accesserunt, et tenuerunt pedes ejus, et adoraverunt eum. 10 Tunc ait illis Jesus: Nolite timere: ite, nuntiate fratribus meis ut eant in Galilæam; ibi me videbunt.
13 Et ecce duo ex illis ibant ipsa die in castellum, quod erat in spatio stadiorum sexaginta ab Jerusalem, nomine Emmaus. 14 Et ipsi loquebantur ad invicem de his omnibus quæ acciderant. 15 Et factum est, dum fabularentur, et secum quærerent: et ipse Jesus appropinquans ibat cum illis: 16 oculi autem illorum tenebantur ne eum agnoscerent. 17 Et ait ad illos: Qui sunt hi sermones, quos confertis ad invicem ambulantes, et estis tristes? 18 Et respondens unus, cui nomen Cleophas, dixit ei: Tu solus peregrinus es in Jerusalem, et non cognovisti quæ facta sunt in illa his diebus? 19 Quibus ille dixit: Quæ? Et dixerunt: De Jesu Nazareno, qui fuit vir propheta, potens in opere et sermone coram Deo et omni populo: 20 et quomodo eum tradiderunt summi sacerdotes et principes nostri in damnationem mortis, et crucifixerunt eum: 21 nos autem sperabamus quia ipse esset redempturus Israël: et nunc super hæc omnia, tertia dies est hodie quod hæc facta sunt. 22 Sed et mulieres quædam ex nostris terruerunt nos, quæ ante lucem fuerunt ad monumentum, 23 et non invento corpore ejus, venerunt, dicentes se etiam visionem angelorum vidisse, qui dicunt eum vivere. 24 Et abierunt quidam ex nostris ad monumentum: et ita invenerunt sicut mulieres dixerunt, ipsum vero non invenerunt. 25 Et ipse dixit ad eos: O stulti, et tardi corde ad credendum in omnibus quæ locuti sunt prophetæ! 26 Nonne hæc oportuit pati Christum, et ita intrare in gloriam suam? 27 Et incipiens a Moyse, et omnibus prophetis, interpretabatur illis in omnibus scripturis quæ de ipso erant. 28 Et appropinquaverunt castello quo ibant: et ipse se finxit longius ire. 29 Et coëgerunt illum, dicentes: Mane nobiscum, quoniam advesperascit, et inclinata est jam dies. Et intravit cum illis. 30 Et factum est, dum recumberet cum eis, accepit panem, et benedixit, ac fregit, et porrigebat illis. 31 Et aperti sunt oculi eorum, et cognoverunt eum: et ipse evanuit ex oculis eorum. 32 Et dixerunt ad invicem: Nonne cor nostrum ardens erat in nobis dum loqueretur in via, et aperiret nobis Scripturas? 33 Et surgentes eadem hora regressi sunt in Jerusalem: et invenerunt congregatos undecim, et eos qui cum illis erant, 34 dicentes: Quod surrexit Dominus vere, et apparuit Simoni. 35 Et ipsi narrabant quæ gesta erant in via, et quomodo cognoverunt eum in fractione panis.
1 Una autem sabbati, Maria Magdalene venit mane, cum adhuc tenebræ essent, ad monumentum: et vidit lapidem sublatum a monumento. 2 Cucurrit ergo, et venit ad Simonem Petrum, et ad alium discipulum, quem amabat Jesus, et dicit illis: Tulerunt Dominum de monumento, et nescimus ubi posuerunt eum.
3 Exiit ergo Petrus, et ille alius discipulus, et venerunt ad monumentum. 4 Currebant autem duo simul, et ille alius discipulus præcucurrit citius Petro, et venit primus ad monumentum. 5 Et cum se inclinasset, vidit posita linteamina: non tamen introivit. 6 Venit ergo Simon Petrus sequens eum, et introivit in monumentum, et vidit linteamina posita, 7 et sudarium, quod fuerat super caput ejus, non cum linteaminibus positum, sed separatim involutum in unum locum. 8 Tunc ergo introivit et ille discipulus qui venerat primus ad monumentum: et vidit, et credidit:
1 Et cum transisset sabbatum, Maria Magdalene, et Maria Jacobi, et Salome emerunt aromata ut venientes ungerent Jesum. 2 Et valde mane una sabbatorum, veniunt ad monumentum, orto jam sole. 3 Et dicebant ad invicem: Quis revolvet nobis lapidem ab ostio monumenti? 4 Et respicientes viderunt revolutum lapidem. Erat quippe magnus valde. 5 Et introëuntes in monumentum viderunt juvenem sedentem in dextris, coopertum stola candida, et obstupuerunt. 6 Qui dicit illis: Nolite expavescere: Jesum quæritis Nazarenum, crucifixum: surrexit, non est hic, ecce locus ubi posuerunt eum. 7 Sed ite, dicite discipulis ejus, et Petro, quia præcedit vos in Galilæam: ibi eum videbitis, sicut dixit vobis. 8 At illæ exeuntes, fugerunt de monumento: invaserat enim eas tremor et pavor: et nemini quidquam dixerunt: timebant enim.
13 Et ecce duo ex illis ibant ipsa die in castellum, quod erat in spatio stadiorum sexaginta ab Jerusalem, nomine Emmaus. 14 Et ipsi loquebantur ad invicem de his omnibus quæ acciderant. 15 Et factum est, dum fabularentur, et secum quærerent: et ipse Jesus appropinquans ibat cum illis: 16 oculi autem illorum tenebantur ne eum agnoscerent. 17 Et ait ad illos: Qui sunt hi sermones, quos confertis ad invicem ambulantes, et estis tristes? 18 Et respondens unus, cui nomen Cleophas, dixit ei: Tu solus peregrinus es in Jerusalem, et non cognovisti quæ facta sunt in illa his diebus? 19 Quibus ille dixit: Quæ? Et dixerunt: De Jesu Nazareno, qui fuit vir propheta, potens in opere et sermone coram Deo et omni populo: 20 et quomodo eum tradiderunt summi sacerdotes et principes nostri in damnationem mortis, et crucifixerunt eum: 21 nos autem sperabamus quia ipse esset redempturus Israël: et nunc super hæc omnia, tertia dies est hodie quod hæc facta sunt. 22 Sed et mulieres quædam ex nostris terruerunt nos, quæ ante lucem fuerunt ad monumentum, 23 et non invento corpore ejus, venerunt, dicentes se etiam visionem angelorum vidisse, qui dicunt eum vivere. 24 Et abierunt quidam ex nostris ad monumentum: et ita invenerunt sicut mulieres dixerunt, ipsum vero non invenerunt. 25 Et ipse dixit ad eos: O stulti, et tardi corde ad credendum in omnibus quæ locuti sunt prophetæ! 26 Nonne hæc oportuit pati Christum, et ita intrare in gloriam suam? 27 Et incipiens a Moyse, et omnibus prophetis, interpretabatur illis in omnibus scripturis quæ de ipso erant. 28 Et appropinquaverunt castello quo ibant: et ipse se finxit longius ire. 29 Et coëgerunt illum, dicentes: Mane nobiscum, quoniam advesperascit, et inclinata est jam dies. Et intravit cum illis. 30 Et factum est, dum recumberet cum eis, accepit panem, et benedixit, ac fregit, et porrigebat illis. 31 Et aperti sunt oculi eorum, et cognoverunt eum: et ipse evanuit ex oculis eorum. 32 Et dixerunt ad invicem: Nonne cor nostrum ardens erat in nobis dum loqueretur in via, et aperiret nobis Scripturas? 33 Et surgentes eadem hora regressi sunt in Jerusalem: et invenerunt congregatos undecim, et eos qui cum illis erant, 34 dicentes: Quod surrexit Dominus vere, et apparuit Simoni. 35 Et ipsi narrabant quæ gesta erant in via, et quomodo cognoverunt eum in fractione panis.
1 Una autem sabbati, Maria Magdalene venit mane, cum adhuc tenebræ essent, ad monumentum: et vidit lapidem sublatum a monumento. 2 Cucurrit ergo, et venit ad Simonem Petrum, et ad alium discipulum, quem amabat Jesus, et dicit illis: Tulerunt Dominum de monumento, et nescimus ubi posuerunt eum.
3 Exiit ergo Petrus, et ille alius discipulus, et venerunt ad monumentum. 4 Currebant autem duo simul, et ille alius discipulus præcucurrit citius Petro, et venit primus ad monumentum. 5 Et cum se inclinasset, vidit posita linteamina: non tamen introivit. 6 Venit ergo Simon Petrus sequens eum, et introivit in monumentum, et vidit linteamina posita, 7 et sudarium, quod fuerat super caput ejus, non cum linteaminibus positum, sed separatim involutum in unum locum. 8 Tunc ergo introivit et ille discipulus qui venerat primus ad monumentum: et vidit, et credidit: 9 nondum enim sciebant Scripturam, quia oportebat eum a mortuis resurgere.
1 Una autem sabbati valde diluculo venerunt ad monumentum, portantes quæ paraverant aromata: 2 et invenerunt lapidem revolutum a monumento. 3 Et ingressæ non invenerunt corpus Domini Jesu. 4 Et factum est, dum mente consternatæ essent de isto, ecce duo viri steterunt secus illas in veste fulgenti. 5 Cum timerent autem, et declinarent vultum in terram, dixerunt ad illas: Quid quæritis viventem cum mortuis? 6 non est hic, sed surrexit: recordamini qualiter locutus est vobis, cum adhuc in Galilæa esset, 7 dicens: Quia oportet Filium hominis tradi in manus hominum peccatorum, et crucifigi, et die tertia resurgere. 8 Et recordatæ sunt verborum ejus. 9 Et regressæ a monumento nuntiaverunt hæc omnia illis undecim, et ceteris omnibus. 10 Erat autem Maria Magdalene, et Joanna, et Maria Jacobi, et ceteræ quæ cum eis erant, quæ dicebant ad apostolos hæc. 11 Et visa sunt ante illos sicut deliramentum verba ista, et non crediderunt illis. 12 Petrus autem surgens cucurrit ad monumentum: et procumbens vidit linteamina sola posita, et abiit secum mirans quod factum fuerat.