14 Stans autem Petrus cum undecim, levavit vocem suam, et locutus est eis: Viri Judæi, et qui habitatis Jerusalem universi, hoc vobis notum sit, et auribus percipite verba mea. 22 Viri Israëlitæ, audite verba hæc: Jesum Nazarenum, virum approbatum a Deo in vobis, virtutibus, et prodigiis, et signis, quæ fecit Deus per illum in medio vestri, sicut et vos scitis: 23 hunc, definito consilio et præscientia Dei traditum, per manus iniquorum affligentes interemistis: 24 quem Deus suscitavit, solutis doloribus inferni, juxta quod impossibile erat teneri illum ab eo. 25 David enim dicit in eum:
Providebam Dominum in conspectu meo semper:
quoniam a dextris est mihi, ne commovear:
26
propter hoc lætatum est cor meum, et exsultavit lingua mea,
insuper et caro mea requiescet in spe:
27
quoniam non derelinques animam meam in inferno,
nec dabis sanctum tuum videre corruptionem.
28
Notas mihi fecisti vias vitæ:
et replebis me jucunditate cum facie tua.
29 Viri fratres, liceat audenter dicere ad vos de patriarcha David, quoniam defunctus est, et sepultus: et sepulchrum ejus est apud nos usque in hodiernum diem. 30 Propheta igitur cum esset, et sciret quia jurejurando jurasset illi Deus de fructu lumbi ejus sedere super sedem ejus: 31 providens locutus est de resurrectione Christi, quia neque derelictus est in inferno, neque caro ejus vidit corruptionem. 32 Hunc Jesum resuscitavit Deus, cujus omnes nos testes sumus.
8 Et exierunt cito de monumento cum timore et gaudio magno, currentes nuntiare discipulis ejus. 9 Et ecce Jesus occurrit illis, dicens: Avete. Illæ autem accesserunt, et tenuerunt pedes ejus, et adoraverunt eum. 10 Tunc ait illis Jesus: Nolite timere: ite, nuntiate fratribus meis ut eant in Galilæam; ibi me videbunt.
11 Quæ cum abiissent, ecce quidam de custodibus venerunt in civitatem, et nuntiaverunt principibus sacerdotum omnia quæ facta fuerant. 12 Et congregati cum senioribus consilio accepto, pecuniam copiosam dederunt militibus, 13 dicentes: Dicite quia discipuli ejus nocte venerunt, et furati sunt eum, nobis dormientibus. 14 Et si hoc auditum fuerit a præside, nos suadebimus ei, et securos vos faciemus. 15 At illi, accepta pecunia, fecerunt sicut erant edocti. Et divulgatum est verbum istud apud Judæos, usque in hodiernum diem.