32 Multitudinis autem credentium erat cor unum et anima una: nec quisquam eorum quæ possidebat, aliquid suum esse dicebat, sed erant illis omnia communia. 33 Et virtute magna reddebant Apostoli testimonium resurrectionis Jesu Christi Domini nostri: et gratia magna erat in omnibus illis. 34 Neque enim quisquam egens erat inter illos. Quotquot enim possessores agrorum aut domorum erant, vendentes afferebant pretia eorum quæ vendebant, 35 et ponebant ante pedes Apostolorum. Dividebatur autem singulis prout cuique opus erat. 36 Joseph autem, qui cognominatus est Barnabas ab Apostolis (quod est interpretatum, Filius consolationis), Levites, Cyprius genere, 37 cum haberet agrum, vendidit eum, et attulit pretium, et posuit ante pedes Apostolorum.
7 Non mireris quia dixi tibi: oportet vos nasci denuo. 8 Spiritus ubi vult spirat, et vocem ejus audis, sed nescis unde veniat, aut quo vadat: sic est omnis qui natus est ex spiritu. 9 Respondit Nicodemus, et dixit ei: Quomodo possunt hæc fieri? 10 Respondit Jesus, et dixit ei: Tu es magister in Israël, et hæc ignoras? 11 Amen, amen dico tibi, quia quod scimus loquimur, et quod vidimus testamur, et testimonium nostrum non accipitis. 12 Si terrena dixi vobis, et non creditis: quomodo, si dixero vobis cælestia, credetis? 13 Et nemo ascendit in cælum, nisi qui descendit de cælo, Filius hominis, qui est in cælo. 14 Et sicut Moyses exaltavit serpentem in deserto, ita exaltari oportet Filium hominis: 15 ut omnis qui credit in ipsum, non pereat, sed habeat vitam æternam.