14 Stans autem Petrus cum undecim, levavit vocem suam, et locutus est eis: Viri Judæi, et qui habitatis Jerusalem universi, hoc vobis notum sit, et auribus percipite verba mea. 22 Viri Israëlitæ, audite verba hæc: Jesum Nazarenum, virum approbatum a Deo in vobis, virtutibus, et prodigiis, et signis, quæ fecit Deus per illum in medio vestri, sicut et vos scitis: 23 hunc, definito consilio et præscientia Dei traditum, per manus iniquorum affligentes interemistis: 24 quem Deus suscitavit, solutis doloribus inferni, juxta quod impossibile erat teneri illum ab eo. 25 David enim dicit in eum:
Providebam Dominum in conspectu meo semper:
quoniam a dextris est mihi, ne commovear:
26
propter hoc lætatum est cor meum, et exsultavit lingua mea,
insuper et caro mea requiescet in spe:
27
quoniam non derelinques animam meam in inferno,
nec dabis sanctum tuum videre corruptionem.
28
Notas mihi fecisti vias vitæ:
et replebis me jucunditate cum facie tua.
29 Viri fratres, liceat audenter dicere ad vos de patriarcha David, quoniam defunctus est, et sepultus: et sepulchrum ejus est apud nos usque in hodiernum diem. 30 Propheta igitur cum esset, et sciret quia jurejurando jurasset illi Deus de fructu lumbi ejus sedere super sedem ejus: 31 providens locutus est de resurrectione Christi, quia neque derelictus est in inferno, neque caro ejus vidit corruptionem. 32 Hunc Jesum resuscitavit Deus, cujus omnes nos testes sumus. 33 Dextera igitur Dei exaltatus, et promissione Spiritus Sancti accepta a Patre, effudit hunc, quem vos videtis et auditis.
17 Et si patrem invocatis eum, qui sine acceptione personarum judicat secundum uniuscujusque opus, in timore incolatus vestri tempore conversamini. 18 Scientes quod non corruptibilibus, auro vel argento, redempti estis de vana vestra conversatione paternæ traditionis: 19 sed pretioso sanguine quasi agni immaculati Christi, et incontaminati: 20 præcogniti quidem ante mundi constitutionem, manifestati autem novissimis temporibus propter vos, 21 qui per ipsum fideles estis in Deo, qui suscitavit eum a mortuis, et dedit ei gloriam, ut fides vestra et spes esset in Deo:
13 Et ecce duo ex illis ibant ipsa die in castellum, quod erat in spatio stadiorum sexaginta ab Jerusalem, nomine Emmaus. 14 Et ipsi loquebantur ad invicem de his omnibus quæ acciderant. 15 Et factum est, dum fabularentur, et secum quærerent: et ipse Jesus appropinquans ibat cum illis: 16 oculi autem illorum tenebantur ne eum agnoscerent. 17 Et ait ad illos: Qui sunt hi sermones, quos confertis ad invicem ambulantes, et estis tristes? 18 Et respondens unus, cui nomen Cleophas, dixit ei: Tu solus peregrinus es in Jerusalem, et non cognovisti quæ facta sunt in illa his diebus? 19 Quibus ille dixit: Quæ? Et dixerunt: De Jesu Nazareno, qui fuit vir propheta, potens in opere et sermone coram Deo et omni populo: 20 et quomodo eum tradiderunt summi sacerdotes et principes nostri in damnationem mortis, et crucifixerunt eum: 21 nos autem sperabamus quia ipse esset redempturus Israël: et nunc super hæc omnia, tertia dies est hodie quod hæc facta sunt. 22 Sed et mulieres quædam ex nostris terruerunt nos, quæ ante lucem fuerunt ad monumentum, 23 et non invento corpore ejus, venerunt, dicentes se etiam visionem angelorum vidisse, qui dicunt eum vivere. 24 Et abierunt quidam ex nostris ad monumentum: et ita invenerunt sicut mulieres dixerunt, ipsum vero non invenerunt. 25 Et ipse dixit ad eos: O stulti, et tardi corde ad credendum in omnibus quæ locuti sunt prophetæ! 26 Nonne hæc oportuit pati Christum, et ita intrare in gloriam suam? 27 Et incipiens a Moyse, et omnibus prophetis, interpretabatur illis in omnibus scripturis quæ de ipso erant. 28 Et appropinquaverunt castello quo ibant: et ipse se finxit longius ire. 29 Et coëgerunt illum, dicentes: Mane nobiscum, quoniam advesperascit, et inclinata est jam dies. Et intravit cum illis. 30 Et factum est, dum recumberet cum eis, accepit panem, et benedixit, ac fregit, et porrigebat illis. 31 Et aperti sunt oculi eorum, et cognoverunt eum: et ipse evanuit ex oculis eorum. 32 Et dixerunt ad invicem: Nonne cor nostrum ardens erat in nobis dum loqueretur in via, et aperiret nobis Scripturas? 33 Et surgentes eadem hora regressi sunt in Jerusalem: et invenerunt congregatos undecim, et eos qui cum illis erant, 34 dicentes: Quod surrexit Dominus vere, et apparuit Simoni. 35 Et ipsi narrabant quæ gesta erant in via, et quomodo cognoverunt eum in fractione panis.
13 Deus Abraham, et Deus Isaac, et Deus Jacob, Deus patrum nostrorum glorificavit filium suum Jesum, quem vos quidem tradidistis, et negastis ante faciem Pilati, judicante illo dimitti. 14 Vos autem sanctum et justum negastis, et petistis virum homicidam donari vobis: 15 auctorem vero vitæ interfecistis, quem Deus suscitavit a mortuis, cujus nos testes sumus. 17 Et nunc, fratres, scio quia per ignorantiam fecistis, sicut et principes vestri. 18 Deus autem, quæ prænuntiavit per os omnium prophetarum, pati Christum suum, sic implevit. 19 Pœnitemini igitur et convertimini, ut deleantur peccata vestra:
1 Filioli mei, hæc scribo vobis, ut non peccetis. Sed et si quis peccaverit, advocatum habemus apud Patrem, Jesum Christum justum: 2 et ipse est propitiatio pro peccatis nostris: non pro nostris autem tantum, sed etiam pro totius mundi.
3 Et in hoc scimus quoniam cognovimus eum, si mandata ejus observemus. 4 Qui dicit se nosse eum, et mandata ejus non custodit, mendax est, et in hoc veritas non est. 5 Qui autem servat verbum ejus, vere in hoc caritas Dei perfecta est: et in hoc scimus quoniam in ipso sumus.
35 Et ipsi narrabant quæ gesta erant in via, et quomodo cognoverunt eum in fractione panis.
36 Dum autem hæc loquuntur, stetit Jesus in medio eorum, et dicit eis: Pax vobis: ego sum, nolite timere. 37 Conturbati vero et conterriti, existimabant se spiritum videre. 38 Et dixit eis: Quid turbati estis, et cogitationes ascendunt in corda vestra? 39 videte manus meas, et pedes, quia ego ipse sum; palpate et videte, quia spiritus carnem et ossa non habet, sicut me videtis habere. 40 Et cum hoc dixisset, ostendit eis manus et pedes. 41 Adhuc autem illis non credentibus, et mirantibus præ gaudio, dixit: Habetis hic aliquid quod manducetur? 42 At illi obtulerunt ei partem piscis assi et favum mellis. 43 Et cum manducasset coram eis, sumens reliquias dedit eis.
44 Et dixit ad eos: Hæc sunt verba quæ locutus sum ad vos cum adhuc essem vobiscum, quoniam necesse est impleri omnia quæ scripta sunt in lege Moysi, et prophetis, et Psalmis de me. 45 Tunc aperuit illis sensum ut intelligerent Scripturas, 46 et dixit eis: Quoniam sic scriptum est, et sic oportebat Christum pati, et resurgere a mortuis tertia die: 47 et prædicari in nomine ejus pœnitentiam, et remissionem peccatorum in omnes gentes, incipientibus ab Jerosolyma. 48 Vos autem testes estis horum.
27 Et cum adduxissent illos, statuerunt in concilio: et interrogavit eos princeps sacerdotum, 28 dicens: Præcipiendo præcepimus vobis ne doceretis in nomine isto, et ecce replestis Jerusalem doctrina vestra: et vultis inducere super nos sanguinem hominis istius.
29 Respondens autem Petrus et Apostoli, dixerunt: Obedire oportet Deo magis quam hominibus. 30 Deus patrum nostrorum suscitavit Jesum, quem vos interemistis, suspendentes in ligno. 31 Hunc principem et salvatorem Deus exaltavit dextera sua ad dandam pœnitentiam Israëli, et remissionem peccatorum: 32 et nos sumus testes horum verborum, et Spiritus Sanctus, quem dedit Deus omnibus obedientibus sibi. 40 Et convocantes Apostolos, cæsis denuntiaverunt ne omnino loquerentur in nomine Jesu, et dimiserunt eos. 41 Et illi quidem ibant gaudentes a conspectu concilii, quoniam digni habiti sunt pro nomine Jesu contumeliam pati.
11 Et vidi, et audivi vocem angelorum multorum in circuitu throni, et animalium, et seniorum: et erat numerus eorum millia millium, 12 dicentium voce magna: Dignus est Agnus, qui occisus est, accipere virtutem, et divinitatem, et sapientiam, et fortitudinem, et honorem, et gloriam, et benedictionem. 13 Et omnem creaturam, quæ in cælo est, et super terram, et sub terra, et quæ sunt in mari, et quæ in eo: omnes audivi dicentes: Sedenti in throno, et Agno, benedictio et honor, et gloria, et potestas in sæcula sæculorum. 14 Et quatuor animalia dicebant: Amen. Et viginti quatuor seniores ceciderunt in facies suas: et adoraverunt viventem in sæcula sæculorum.
1 Postea manifestavit se iterum Jesus discipulis ad mare Tiberiadis. Manifestavit autem sic: 2 erant simul Simon Petrus, et Thomas, qui dicitur Didymus, et Nathanaël, qui erat a Cana Galilææ, et filii Zebedæi, et alii ex discipulis ejus duo. 3 Dicit eis Simon Petrus: Vado piscari. Dicunt ei: Venimus et nos tecum. Et exierunt, et ascenderunt in navim: et illa nocte nihil prendiderunt. 4 Mane autem facto stetit Jesus in littore: non tamen cognoverunt discipuli quia Jesus est. 5 Dixit ergo eis Jesus: Pueri, numquid pulmentarium habetis? Responderunt ei: Non. 6 Dicit eis: Mittite in dexteram navigii rete, et invenietis. Miserunt ergo: et jam non valebant illud trahere præ multitudine piscium. 7 Dixit ergo discipulus ille, quem diligebat Jesus, Petro: Dominus est. Simon Petrus cum audisset quia Dominus est, tunica succinxit se (erat enim nudus) et misit se in mare. 8 Alii autem discipuli navigio venerunt (non enim longe erant a terra, sed quasi cubitis ducentis), trahentes rete piscium. 9 Ut ergo descenderunt in terram, viderunt prunas positas, et piscem superpositum, et panem. 10 Dicit eis Jesus: Afferte de piscibus, quos prendidistis nunc. 11 Ascendit Simon Petrus et traxit rete in terram, plenum magnis piscibus centum quinquaginta tribus. Et cum tanti essent, non est scissum rete. 12 Dicit eis Jesus: Venite, prandete. Et nemo audebat discumbentium interrogare eum: Tu quis es? scientes, quia Dominus est. 13 Et venit Jesus, et accipit panem, et dat eis, et piscem similiter. 14 Hoc jam tertio manifestatus est Jesus discipulis suis cum resurrexisset a mortuis.
15 Cum ergo prandissent, dicit Simoni Petro Jesus: Simon Joannis, diligis me plus his? Dicit ei: Etiam Domine, tu scis quia amo te. Dicit ei: Pasce agnos meos. 16 Dicit ei iterum: Simon Joannis, diligis me? Ait illi: Etiam Domine, tu scis quia amo te. Dicit ei: Pasce agnos meos. 17 Dicit ei tertio: Simon Joannis, amas me? Contristatus est Petrus, quia dixit ei tertio: Amas me? et dixit ei: Domine, tu omnia nosti, tu scis quia amo te. Dixit ei: Pasce oves meas. 18 Amen, amen dico tibi: cum esses junior, cingebas te, et ambulabas ubi volebas: cum autem senueris, extendes manus tuas, et alius te cinget, et ducet quo tu non vis. 19 Hoc autem dixit significans qua morte clarificaturus esset Deum. Et cum hoc dixisset, dicit ei: Sequere me.
1 Postea manifestavit se iterum Jesus discipulis ad mare Tiberiadis. Manifestavit autem sic: 2 erant simul Simon Petrus, et Thomas, qui dicitur Didymus, et Nathanaël, qui erat a Cana Galilææ, et filii Zebedæi, et alii ex discipulis ejus duo. 3 Dicit eis Simon Petrus: Vado piscari. Dicunt ei: Venimus et nos tecum. Et exierunt, et ascenderunt in navim: et illa nocte nihil prendiderunt. 4 Mane autem facto stetit Jesus in littore: non tamen cognoverunt discipuli quia Jesus est. 5 Dixit ergo eis Jesus: Pueri, numquid pulmentarium habetis? Responderunt ei: Non. 6 Dicit eis: Mittite in dexteram navigii rete, et invenietis. Miserunt ergo: et jam non valebant illud trahere præ multitudine piscium. 7 Dixit ergo discipulus ille, quem diligebat Jesus, Petro: Dominus est. Simon Petrus cum audisset quia Dominus est, tunica succinxit se (erat enim nudus) et misit se in mare. 8 Alii autem discipuli navigio venerunt (non enim longe erant a terra, sed quasi cubitis ducentis), trahentes rete piscium. 9 Ut ergo descenderunt in terram, viderunt prunas positas, et piscem superpositum, et panem. 10 Dicit eis Jesus: Afferte de piscibus, quos prendidistis nunc. 11 Ascendit Simon Petrus et traxit rete in terram, plenum magnis piscibus centum quinquaginta tribus. Et cum tanti essent, non est scissum rete. 12 Dicit eis Jesus: Venite, prandete. Et nemo audebat discumbentium interrogare eum: Tu quis es? scientes, quia Dominus est. 13 Et venit Jesus, et accipit panem, et dat eis, et piscem similiter. 14 Hoc jam tertio manifestatus est Jesus discipulis suis cum resurrexisset a mortuis.