Tuesday in the Fifth Week of Easter

Index

Acts 14:19-14:28

19 Circumdantibus autem eum discipulis, surgens intravit civitatem, et postera die profectus est cum Barnaba in Derben.

20 Cumque evangelizassent civitati illi, et docuissent multos, reversi sunt Lystram, et Iconium, et Antiochiam, 21 confirmantes animas discipulorum, exhortantesque ut permanerent in fide: et quoniam per multas tribulationes oportet nos intrare in regnum Dei. 22 Et cum constituissent illis per singulas ecclesias presbyteros, et orassent cum jejunationibus, commendaverunt eos Domino, in quem crediderunt. 23 Transeuntesque Pisidiam, venerunt in Pamphyliam, 24 et loquentes verbum Domini in Perge, descenderunt in Attaliam: 25 et inde navigaverunt Antiochiam, unde erant traditi gratiƦ Dei in opus quod compleverunt. 26 Cum autem venissent, et congregassent ecclesiam, retulerunt quanta fecisset Deus cum illis, et quia aperuisset gentibus ostium fidei. 27 Morati sunt autem tempus non modicum cum discipulis.

John 14:27-14:31

27 Pacem relinquo vobis, pacem meam do vobis: non quomodo mundus dat, ego do vobis. Non turbetur cor vestrum, neque formidet. 28 Audistis quia ego dixi vobis: Vado, et venio ad vos. Si diligeretis me, gauderetis utique, quia vado ad Patrem: quia Pater major me est. 29 Et nunc dixi vobis priusquam fiat: ut cum factum fuerit, credatis. 30 Jam non multa loquar vobiscum: venit enim princeps mundi hujus, et in me non habet quidquam. 31 Sed ut cognoscat mundus quia diligo Patrem, et sicut mandatum dedit mihi Pater, sic facio. Surgite, eamus hinc.


fideidepositum.org