Monday in the Seventh Week of Easter

Index

Acts 19:1-19:8

1 Factum est autem cum Apollo esset Corinthi, ut Paulus peragratis superioribus partibus veniret Ephesum, et inveniret quosdam discipulos: 2 dixitque ad eos: Si Spiritum Sanctum accepistis credentes? At illi dixerunt ad eum: Sed neque si Spiritus Sanctus est, audivimus. 3 Ille vero ait: In quo ergo baptizati estis? Qui dixerunt: In Joannis baptismate. 4 Dixit autem Paulus: Joannes baptizavit baptismo pœnitentiæ populum, dicens in eum qui venturus esset post ipsum ut crederent, hoc est, in Jesum. 5 His auditis, baptizati sunt in nomine Domini Jesu. 6 Et cum imposuisset illis manus Paulus, venit Spiritus Sanctus super eos, et loquebantur linguis, et prophetabant. 7 Erant autem omnes viri fere duodecim.

8 Introgressus autem synagogam, cum fiducia loquebatur per tres menses, disputans et suadens de regno Dei.

John 16:29-16:33

29 Dicunt ei discipuli ejus: Ecce nunc palam loqueris, et proverbium nullum dicis: 30 nunc scimus quia scis omnia, et non opus est tibi ut quis te interroget: in hoc credimus quia a Deo existi. 31 Respondit eis Jesus: Modo creditis? 32 ecce venit hora, et jam venit, ut dispergamini unusquisque in propria, et me solum relinquatis: et non sum solus, quia Pater mecum est. 33 Hæc locutus sum vobis, ut in me pacem habeatis. In mundo pressuram habebitis: sed confidite, ego vici mundum.


fideidepositum.org