Monday in Holy Week

Index

Isaiah 42:1-42:7

1 Ecce servus meus, suscipiam eum;
electus meus, complacuit sibi in illo anima mea:
dedi spiritum meum super eum:
judicium gentibus proferet.

2 Non clamabit, neque accipiet personam,
nec audietur vox ejus foris.

3 Calamum quassatum non conteret,
et linum fumigans non extinguet:
in veritate educet judicium.

4 Non erit tristis, neque turbulentus,
donec ponat in terra judicium;
et legem ejus insulæ exspectabunt.

5 Hæc dicit Dominus Deus,
creans cælos, et extendens eos;
firmans terram, et quæ germinant ex ea;
dans flatum populo qui est super eam,
et spiritum calcantibus eam:

6 Ego Dominus vocavi te in justitia,
et apprehendi manum tuam,
et servavi te:
et dedi te in fœdus populi,
in lucem gentium,

7 ut aperires oculos cæcorum,
et educeres de conclusione vinctum,
de domo carceris sedentes in tenebris.

John 12:1-12:11

1 Jesus ergo ante sex dies Paschæ venit Bethaniam, ubi Lazarus fuerat mortuus, quem suscitavit Jesus. 2 Fecerunt autem ei cœnam ibi, et Martha ministrabat, Lazarus vero unus erat ex discumbentibus cum eo. 3 Maria ergo accepit libram unguenti nardi pistici pretiosi, et unxit pedes Jesu, et extersit pedes ejus capillis suis: et domus impleta est ex odore unguenti. 4 Dixit ergo unus ex discipulis ejus, Judas Iscariotes, qui erat eum traditurus: 5 Quare hoc unguentum non veniit trecentis denariis, et datum est egenis? 6 Dixit autem hoc, non quia de egenis pertinebat ad eum, sed quia fur erat, et loculos habens, ea quæ mittebantur, portabat. 7 Dixit ergo Jesus: Sinite illam ut in diem sepulturæ meæ servet illud. 8 Pauperes enim semper habetis vobiscum: me autem non semper habetis. 9 Cognovit ergo turba multa ex Judæis quia illic est, et venerunt, non propter Jesum tantum, sed ut Lazarum viderent, quem suscitavit a mortuis.

10 Cogitaverunt autem principes sacerdotum ut et Lazarum interficerent: 11 quia multi propter illum abibant ex Judæis, et credebant in Jesum.


fideidepositum.org