John the Baptist

Index

Isaiah 49:1-49:6

1 Audite, insulæ,
et attendite, populi de longe:
Dominus ab utero vocavit me;
de ventre matris meæ recordatus est nominis mei.

2 Et posuit os meum quasi gladium acutum,
in umbra manus suæ protexit me,
et posuit me sicut sagittam electam:
in pharetra sua abscondit me.

3 Et dixit mihi: Servus meus es tu Israël,
quia in te gloriabor.

4 Et ego dixi: In vacuum laboravi;
sine causa et vane fortitudinem meam consumpsi:
ergo judicium meum cum Domino,
et opus meum cum Deo meo.

5 Et nunc dicit Dominus,
formans me ex utero servum sibi,
ut reducam Jacob ad eum,
et Israël non congregabitur;
et glorificatus sum in oculis Domini,
et Deus meus factus est fortitudo mea.

6 Et dixit: Parum est ut sis mihi servus
ad suscitandas tribus Jacob,
et fæces Israël convertendas:
ecce dedi te in lucem gentium,
ut sis salus mea
usque ad extremum terræ.

Acts 13:22-13:26

22 et amoto illo, suscitavit illis David regem: cui testimonium perhibens, dixit: Inveni David filium Jesse, virum secundum cor meum, qui faciet omnes voluntates meas. 23 Hujus Deus ex semine secundum promissionem eduxit Israël salvatorem Jesum, 24 prædicante Joanne ante faciem adventus ejus baptismum pœnitentiæ omni populo Israël. 25 Cum impleret autem Joannes cursum suum, dicebat: Quem me arbitramini esse, non sum ego: sed ecce venit post me, cujus non sum dignus calceamenta pedum solvere. 26 Viri fratres, filii generis Abraham, et qui in vobis timent Deum, vobis verbum salutis hujus missum est.

Luke 1:47-1:66,1:80

47 et exsultavit spiritus meus in Deo salutari meo.

48 Quia respexit humilitatem ancillæ suæ:
ecce enim ex hoc beatam me dicent omnes generationes,

49 quia fecit mihi magna qui potens est:
et sanctum nomen ejus,

50 et misericordia ejus a progenie in progenies
timentibus eum.

51 Fecit potentiam in brachio suo:
dispersit superbos mente cordis sui.

52 Deposuit potentes de sede,
et exaltavit humiles.

53 Esurientes implevit bonis:
et divites dimisit inanes.

54 Suscepit Israël puerum suum,
recordatus misericordiæ suæ:

55 sicut locutus est ad patres nostros,
Abraham et semini ejus in sæcula.

56 Mansit autem Maria cum illa quasi mensibus tribus: et reversa est in domum suam.

57 Elisabeth autem impletum est tempus pariendi, et peperit filium. 58 Et audierunt vicini et cognati ejus quia magnificavit Dominus misericordiam suam cum illa, et congratulabantur ei. 59 Et factum est in die octavo, venerunt circumcidere puerum, et vocabant eum nomine patris sui Zachariam. 60 Et respondens mater ejus, dixit: Nequaquam, sed vocabitur Joannes. 61 Et dixerunt ad illam: Quia nemo est in cognatione tua, qui vocetur hoc nomine. 62 Innuebant autem patri ejus, quem vellet vocari eum. 63 Et postulans pugillarem scripsit, dicens: Joannes est nomen ejus. Et mirati sunt universi. 64 Apertum est autem illico os ejus, et lingua ejus, et loquebatur benedicens Deum. 65 Et factus est timor super omnes vicinos eorum: et super omnia montana Judææ divulgabantur omnia verba hæc: 66 et posuerunt omnes qui audierant in corde suo, dicentes: Quis, putas, puer iste erit? etenim manus Domini erat cum illo. 80 Puer autem crescebat, et confortabatur spiritu: et erat in desertis usque in diem ostensionis suæ ad Israël.


fideidepositum.org