Friday in the Second Week of Lent

Index

Genesis 37:3-37:4,37:12-37:13,37:17-37:28

3 Israël autem diligebat Joseph super omnes filios suos, eo quod in senectute genuisset eum: fecitque ei tunicam polymitam. 4 Videntes autem fratres ejus quod a patre plus cunctis filiis amaretur, oderant eum, nec poterant ei quidquam pacifice loqui. 12 Cumque fratres illius in pascendis gregibus patris morarentur in Sichem, 13 dixit ad eum Israël: Fratres tui pascunt oves in Sichimis: veni, mittam te ad eos. Quo respondente, 17 Dixitque ei vir: Recesserunt de loco isto: audivi autem eos dicentes: Eamus in Dothain. Perrexit ergo Joseph post fratres suos, et invenit eos in Dothain. 18 Qui cum vidissent eum procul, antequam accederet ad eos, cogitaverunt illum occidere: 19 et mutuo loquebantur: Ecce somniator venit: 20 venite, occidamus eum, et mittamus in cisternam veterem: dicemusque: Fera pessima devoravit eum: et tunc apparebit quid illi prosint somnia sua. 21 Audiens autem hoc Ruben, nitebatur liberare eum de manibus eorum, et dicebat: 22 Non interficiatis animam ejus, nec effundatis sanguinem: sed projicite eum in cisternam hanc, quæ est in solitudine, manusque vestras servate innoxias: hoc autem dicebat, volens eripere eum de manibus eorum, et reddere patri suo. 23 Confestim igitur ut pervenit ad fratres suos, nudaverunt eum tunica talari et polymita: 24 miseruntque eum in cisternam veterem, quæ non habebat aquam. 25 Et sedentes ut comederent panem, viderunt Ismaëlitas viatores venire de Galaad, et camelos eorum portantes aromata, et resinam, et stacten in Ægyptum. 26 Dixit ergo Judas fratribus suis: Quid nobis prodest si occiderimus fratrem nostrum, et celaverimus sanguinem ipsius? 27 melius est ut venundetur Ismaëlitis, et manus nostræ non polluantur: frater enim et caro nostra est. Acquieverunt fratres sermonibus illius. 28 Et prætereuntibus Madianitis negotiatoribus, extrahentes eum de cisterna, vendiderunt eum Ismaëlitis, viginti argenteis: qui duxerunt eum in Ægyptum.

Matthew 21:33-21:43,21:45-21:46

33 Aliam parabolam audite: Homo erat paterfamilias, qui plantavit vineam, et sepem circumdedit ei, et fodit in ea torcular, et ædificavit turrim, et locavit eam agricolis, et peregre profectus est. 34 Cum autem tempus fructuum appropinquasset, misit servos suos ad agricolas, ut acciperent fructus ejus. 35 Et agricolæ, apprehensis servis ejus, alium ceciderunt, alium occiderunt, alium vero lapidaverunt. 36 Iterum misit alios servos plures prioribus, et fecerunt illis similiter. 37 Novissime autem misit ad eos filium suum, dicens: Verebuntur filium meum. 38 Agricolæ autem videntes filium dixerunt intra se: Hic est hæres, venite, occidamus eum, et habebimus hæreditatem ejus. 39 Et apprehensum eum ejecerunt extra vineam, et occiderunt. 40 Cum ergo venerit dominus vineæ, quid faciet agricolis illis? 41 Aiunt illi: Malos male perdet: et vineam suam locabit aliis agricolis, qui reddant ei fructum temporibus suis. 42 Dicit illis Jesus: Numquam legistis in Scripturis:

Lapidem quem reprobaverunt ædificantes,
hic factus est in caput anguli:
a Domino factum est istud,
et est mirabile in oculis nostris?

43 Ideo dico vobis, quia auferetur a vobis regnum Dei, et dabitur genti facienti fructus ejus. 45 Et cum audissent principes sacerdotum et pharisæi parabolas ejus, cognoverunt quod de ipsis diceret. 46 Et quærentes eum tenere, timuerunt turbas: quoniam sicut prophetam eum habebant.


fideidepositum.org