Tuesday in the Second Week of Lent

Index

Isaiah 1:10,1:16-1:20

10 Audite verbum Domini,

principes Sodomorum;
percipite auribus legem Dei nostri,
populus Gomorrhæ.

16 Lavamini, mundi estote;
auferte malum cogitationum vestrarum
ab oculis meis:
quiescite agere perverse,

17 discite benefacere;
quærite judicium, subvenite oppresso,
judicate pupillo, defendite viduam.

18 Et venite, et arguite me, dicit Dominus.
Si fuerint peccata vestra ut coccinum,
quasi nix dealbabuntur;
et si fuerint rubra quasi vermiculus,
velut lana alba erunt.

19 Si volueritis, et audieritis me,
bona terræ comeditis.

20 Quod si nolueritis, et me ad iracundiam provocaveritis,
gladius devorabit vos,
quia os Domini locutum est.

Matthew 23:1-23:12

1 Tunc Jesus locutus est ad turbas, et ad discipulos suos, 2 dicens: Super cathedram Moysi sederunt scribæ et pharisæi. 3 Omnia ergo quæcumque dixerint vobis, servate, et facite: secundum opera vero eorum nolite facere: dicunt enim, et non faciunt. 4 Alligant enim onera gravia, et importabilia, et imponunt in humeros hominum: digito autem suo nolunt ea movere. 5 Omnia vero opera sua faciunt ut videantur ab hominibus: dilatant enim phylacteria sua, et magnificant fimbrias. 6 Amant autem primos recubitus in cœnis, et primas cathedras in synagogis, 7 et salutationes in foro, et vocari ab hominibus Rabbi. 8 Vos autem nolite vocari Rabbi: unus est enim magister vester, omnes autem vos fratres estis. 9 Et patrem nolite vocare vobis super terram: unus est enim pater vester qui in cælis est. 10 Nec vocemini magistri: quia magister vester unus est, Christus. 11 Qui major est vestrum, erit minister vester. 12 Qui autem se exaltaverit, humiliabitur: et qui se humiliaverit, exaltabitur.


fideidepositum.org