2
Convertere, Israël, ad Dominum Deum tuum,
quoniam corruisti in iniquitate tua.
3
Tollite vobiscum verba,
et convertimini ad Dominum; et dicite ei:
Omnem aufer iniquitatem, accipe bonum,
et reddemus vitulos labiorum nostrorum.
4
Assur non salvabit nos:
super equum non ascendemus,
nec dicemus ultra, Dii nostri opera manuum nostrarum:
quia ejus, qui in te est, misereberis pupilli.
5
Sanabo contritiones eorum;
diligam eos spontanee:
quia aversus est furor meus ab eis.
6
Ero quasi ros;
Israël germinabit sicut lilium,
et erumpet radix ejus ut Libani.
7
Ibunt rami ejus,
et erit quasi oliva gloria ejus,
et odor ejus ut Libani.
8
Convertentur sedentes in umbra ejus;
vivent tritico, et germinabunt quasi vinea;
memoriale ejus sicut vinum Libani.
9
Ephraim, quid mihi ultra idola?
Ego exaudiam, et dirigam eum ego ut abietem virentem;
ex me fructus tuus inventus est.
10
Quis sapiens, et intelliget ista? intelligens, et sciet hæc?
quia rectæ viæ Domini,
et justi ambulabunt in eis;
prævaricatores vero corruent in eis.
28 Et accessit unus de scribis, qui audierat illos conquirentes, et videns quoniam bene illis responderit, interrogavit eum quod esset primum omnium mandatum. 29 Jesus autem respondit ei: Quia primum omnium mandatum est: Audi Israël, Dominus Deus tuus, Deus unus est: 30 et diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota anima tua, et ex tota mente tua, et ex tota virtute tua. Hoc est primum mandatum. 31 Secundum autem simile est illi: Diliges proximum tuum tamquam teipsum. Majus horum aliud mandatum non est. 32 Et ait illi scriba: Bene, Magister, in veritate dixisti, quia unus est Deus, et non est alius præter eum. 33 Et ut diligatur ex toto corde, et ex toto intellectu, et ex tota anima, et ex tota fortitudine, et diligere proximum tamquam seipsum, majus est omnibus holocautomatibus, et sacrificiis. 34 Jesus autem videns quod sapienter respondisset, dixit illi: Non es longe a regno Dei. Et nemo jam audebat eum interrogare.