23 sed hoc verbum præcepi eis, dicens:
Audite vocem meam,
et ero vobis Deus,
et vos eritis mihi populus:
et ambulate in omni via quam mandavi vobis,
ut bene sit vobis.
24
Et non audierunt, nec inclinaverunt aurem suam:
sed abierunt in voluntatibus et in pravitate cordis sui mali:
factique sunt retrorsum, et non in ante,
25
a die qua egressi sunt patres eorum de terra Ægypti
usque ad diem hanc.
Et misi ad vos omnes servos meos prophetas per diem,
consurgens diluculo, et mittens:
26
et non audierunt me,
nec inclinaverunt aurem suam:
sed induraverunt cervicem suam,
et pejus operati sunt quam patres eorum.
27 Et loqueris ad eos omnia verba hæc, et non audient te: et vocabis eos, et non respondebunt tibi. 28 Et dices ad eos:
Hæc est gens quæ non audivit vocem Domini Dei sui,
nec recepit disciplinam;
periit fides,
et ablata est de ore eorum.
14 Et erat ejiciens dæmonium, et illud erat mutum. Et cum ejecisset dæmonium, locutus est mutus, et admiratæ sunt turbæ. 15 Quidam autem ex eis dixerunt: In Beelzebub principe dæmoniorum ejicit dæmonia. 16 Et alii tentantes, signum de cælo quærebant ab eo. 17 Ipse autem ut vidit cogitationes eorum, dixit eis: Omne regnum in seipsum divisum desolabitur, et domus supra domum cadet. 18 Si autem et Satanas in seipsum divisus est, quomodo stabit regnum ejus? quia dicitis in Beelzebub me ejicere dæmonia. 19 Si autem ego in Beelzebub ejicio dæmonia: filii vestri in quo ejiciunt? ideo ipsi judices vestri erunt. 20 Porro si in digito Dei ejicio dæmonia: profecto pervenit in vos regnum Dei. 21 Cum fortis armatus custodit atrium suum, in pace sunt ea quæ possidet. 22 Si autem fortior eo superveniens vicerit eum, universa arma ejus auferet, in quibus confidebat, et spolia ejus distribuet. 23 Qui non est mecum, contra me est: et qui non colligit mecum, dispergit.