Friday in the Fourth Week of Lent

Index

Wisdom 2:1,2:12-2:22

1 Dixerunt enim cogitantes apud se non recte:
Exiguum et cum tædio est tempus vitæ nostræ,
et non est refrigerium in fine hominis,
et non est qui agnitus sit reversus ab inferis.

12 Circumveniamus ergo justum, quoniam inutilis est nobis,
et contrarius est operibus nostris,
et improperat nobis peccata legis,
et diffamat in nos peccata disciplinæ nostræ.

13 Promittit se scientiam Dei habere,
et filium Dei se nominat.

14 Factus est nobis in traductionem cogitationum nostrarum.

15 Gravis est nobis etiam ad videndum,
quoniam dissimilis est aliis vita illius,
et immutatæ sunt viæ ejus.

16 Tamquam nugaces æstimati sumus ab illo,
et abstinet se a viis nostris tamquam ab immunditiis,
et præfert novissima justorum,
et gloriatur patrem se habere Deum.

17 Videamus ergo si sermones illius veri sint,
et tentemus quæ ventura sunt illi,
et sciemus quæ erunt novissima illius.

18 Si enim est verus filius Dei, suscipiet illum,
et liberabit eum de manibus contrariorum.

19 Contumelia et tormento interrogemus eum,
ut sciamus reverentiam ejus,
et probemus patientiam illius.

20 Morte turpissima condemnemus eum;
erit enim ei respectus ex sermonibus illius.

21 Hæc cogitaverunt, et erraverunt:
excæcavit enim illos malitia eorum.

22 Et nescierunt sacramenta Dei:
neque mercedem speraverunt justitiæ,
nec judicaverunt honorem animarum sanctarum.

John 7:1-7:2,7:10,7:25-7:30

1 Post hæc autem ambulabat Jesus in Galilæam: non enim volebat in Judæam ambulare, quia quærebant eum Judæi interficere. 2 Erat autem in proximo dies festus Judæorum, Scenopegia. 10 Ut autem ascenderunt fratres ejus, tunc et ipse ascendit ad diem festum non manifeste, sed quasi in occulto. 25 Dicebant ergo quidam ex Jerosolymis: Nonne hic est, quem quærunt interficere? 26 et ecce palam loquitur, et nihil ei dicunt. Numquid vere cognoverunt principes quia hic est Christus? 27 Sed hunc scimus unde sit: Christus autem cum venerit, nemo scit unde sit. 28 Clamabat ergo Jesus in templo docens, et dicens: Et me scitis, et unde sim scitis: et a meipso non veni, sed est verus qui misit me, quem vos nescitis. 29 Ego scio eum: quia ab ipso sum, et ipse me misit. 30 Quærebant ergo eum apprehendere: et nemo misit in illum manus, quia nondum venerat hora ejus.


fideidepositum.org