Thursday in the Fourth Week of Lent

Index

Exodus 32:7-32:14

7 Locutus est autem Dominus ad Moysen, dicens: Vade, descende: peccavit populus tuus, quem eduxisti de terra Ægypti. 8 Recesserunt cito de via, quam ostendisti eis: feceruntque sibi vitulum conflatilem, et adoraverunt, atque immolantes ei hostias, dixerunt: Isti sunt dii tui Israël, qui te eduxerunt de terra Ægypti. 9 Rursumque ait Dominus ad Moysen: Cerno quod populus iste duræ cervicis sit: 10 dimitte me, ut irascatur furor meus contra eos, et deleam eos, faciamque te in gentem magnam. 11 Moyses autem orabat Dominum Deum suum, dicens: Cur, Domine, irascitur furor tuus contra populum tuum, quem eduxisti de terra Ægypti, in fortitudine magna, et in manu robusta? 12 Ne quæso dicant Ægyptii: Callide eduxit eos, ut interficeret in montibus, et deleret e terra: quiescat ira tua, et esto placabilis super nequitia populi tui. 13 Recordare Abraham, Isaac, et Israël servorum tuorum, quibus jurasti per temetipsum, dicens: Multiplicabo semen vestrum sicut stellas cæli; et universam terram hanc, de qua locutus sum, dabo semini vestro, et possidebitis eam semper. 14 Placatusque est Dominus ne faceret malum quod locutus fuerat adversus populum suum.

John 5:31-5:47

31 Si ego testimonium perhibeo de meipso, testimonium meum non est verum. 32 Alius est qui testimonium perhibet de me: et scio quia verum est testimonium, quod perhibet de me. 33 Vos misistis ad Joannem, et testimonium perhibuit veritati. 34 Ego autem non ab homine testimonium accipio: sed hæc dico ut vos salvi sitis. 35 Ille erat lucerna ardens et lucens: vos autem voluistis ad horam exsultare in luce ejus. 36 Ego autem habeo testimonium majus Joanne. Opera enim quæ dedit mihi Pater ut perficiam ea: ipsa opera, quæ ego facio, testimonium perhibent de me, quia Pater misit me: 37 et qui misit me Pater, ipse testimonium perhibuit de me: neque vocem ejus umquam audistis, neque speciem ejus vidistis: 38 et verbum ejus non habetis in vobis manens: quia quem misit ille, huic vos non creditis. 39 Scrutamini Scripturas, quia vos putatis in ipsis vitam æternam habere: et illæ sunt quæ testimonium perhibent de me: 40 et non vultis venire ad me ut vitam habeatis. 41 Claritatem ab hominibus non accipio. 42 Sed cognovi vos, quia dilectionem Dei non habetis in vobis. 43 Ego veni in nomine Patris mei, et non accipitis me; si alius venerit in nomine suo, illum accipietis. 44 Quomodo vos potestis credere, qui gloriam ab invicem accipitis, et gloriam quæ a solo Deo est, non quæritis? 45 Nolite putare quia ego accusaturus sim vos apud Patrem: est qui accusat vos Moyses, in quo vos speratis. 46 Si enim crederetis Moysi, crederetis forsitan et mihi: de me enim ille scripsit. 47 Si autem illius litteris non creditis, quomodo verbis meis credetis?


fideidepositum.org