12 Nunc ergo, dicit Dominus,
convertimini ad me in toto corde vestro,
in jejunio, et in fletu, et in planctu.
13
Et scindite corda vestra, et non vestimenta vestra;
et convertimini ad Dominum Deum vestrum,
quia benignus et misericors est,
patiens et multæ misericordiæ,
et præstabilis super malitia.
14
Quis scit si convertatur, et ignoscat,
et relinquat post se benedictionem, sacrificium et libamen Domino Deo vestro?
15
Canite tuba in Sion,
sanctificate jejunium, vocate cœtum:
16
congregate populum, sanctificate ecclesiam,
coadunate senes, congregate parvulos, et sugentes ubera;
egrediatur sponsus de cubili suo,
et sponsa de thalamo suo.
17
Inter vestibulum et altare plorabunt sacerdotes, ministri Domini,
et dicent: Parce, Domine, parce populo tuo;
et ne des hæreditatem tuam in opprobrium,
ut dominentur eis nationes.
Quare dicunt in populis: Ubi est Deus eorum?
18
Zelatus est Dominus terram suam,
et pepercit populo suo.
20 Pro Christo ergo legatione fungimur, tamquam Deo exhortante per nos. Obsecramus pro Christo, reconciliamini Deo. 21 Eum, qui non noverat peccatum, pro nobis peccatum fecit, ut nos efficeremur justitia Dei in ipso. 1 Adjuvantes autem exhortamur ne in vacuum gratiam Dei recipiatis. 2 Ait enim: Tempore accepto exaudivi te, et in die salutis adjuvi te. Ecce nunc tempus acceptabile, ecce nunc dies salutis.
1 Attendite ne justitiam vestram faciatis coram hominibus, ut videamini ab eis: alioquin mercedem non habebitis apud Patrem vestrum qui in cælis est. 2 Cum ergo facis eleemosynam, noli tuba canere ante te, sicut hypocritæ faciunt in synagogis, et in vicis, ut honorificentur ab hominibus. Amen dico vobis, receperunt mercedem suam. 3 Te autem faciente eleemosynam, nesciat sinistra tua quid faciat dextera tua: 4 ut sit eleemosyna tua in abscondito, et Pater tuus, qui videt in abscondito, reddet tibi.
5 Et cum oratis, non eritis sicut hypocritæ qui amant in synagogis et in angulis platearum stantes orare, ut videantur ab hominibus: amen dico vobis, receperunt mercedem suam. 6 Tu autem cum oraveris, intra in cubiculum tuum, et clauso ostio, ora Patrem tuum in abscondito: et Pater tuus, qui videt in abscondito, reddet tibi. 7 Orantes autem, nolite multum loqui, sicut ethnici, putant enim quod in multiloquio suo exaudiantur. 8 Nolite ergo assimilari eis: scit enim Pater vester, quid opus sit vobis, antequam petatis eum. 9 Sic ergo vos orabitis:
Pater noster, qui es in cælis,
sanctificetur nomen tuum.
10
Adveniat regnum tuum;
fiat voluntas tua, sicut in cælo et in terra.
11
Panem nostrum supersubstantialem da nobis hodie,
12
et dimitte nobis debita nostra,
sicut et nos dimittimus debitoribus nostris.
13
Et ne nos inducas in tentationem,
sed libera nos a malo. Amen.
14 Si enim dimiseritis hominibus peccata eorum: dimittet et vobis Pater vester cælestis delicta vestra. 15 Si autem non dimiseritis hominibus: nec Pater vester dimittet vobis peccata vestra.
16 Cum autem jejunatis, nolite fieri sicut hypocritæ, tristes. Exterminant enim facies suas, ut appareant hominibus jejunantes. Amen dico vobis, quia receperunt mercedem suam. 16 Cum autem jejunatis, nolite fieri sicut hypocritæ, tristes. Exterminant enim facies suas, ut appareant hominibus jejunantes. Amen dico vobis, quia receperunt mercedem suam. 17 Tu autem, cum jejunas, unge caput tuum, et faciem tuam lava, 18 ne videaris hominibus jejunans, sed Patri tuo, qui est in abscondito: et Pater tuus, qui videt in abscondito, reddet tibi.