Saturday After Ash Wednesday

Index

Isaiah 58:9-58:14

9 Tunc invocabis, et Dominus exaudiet;

clamabis, et dicet: Ecce adsum.
Si abstuleris de medio tui catenam,
et desieris extendere digitum et loqui quod non prodest;

10 cum effuderis esurienti animam tuam,
et animam afflictam repleveris,
orietur in tenebris lux tua,
et tenebræ tuæ erunt sicut meridies.

11 Et requiem tibi dabit Dominus semper,
et implebit splendoribus animam tuam,
et ossa tua liberabit;
et eris quasi hortus irriguus,
et sicut fons aquarum
cujus non deficient aquæ.

12 Et ædificabuntur in te deserta sæculorum,
fundamenta generationis et generationis suscitabis;
et vocaberis ædificator sepium,
avertens semitas in quietem.

13 Si averteris a sabbato pedem tuum
facere voluntatem tuam in die sancto meo,
et vocaveris sabbatum delicatum,
et sanctum Domini gloriosum,
et glorificaveris eum dum non facis vias tuas,
et non invenitur voluntas tua, ut loquaris sermonem:

14 tunc delectaberis super Domino,
et sustollam te super altitudines terræ,
et cibabo te hæreditate Jacob patris tui:
os enim Domini locutum est.

Luke 5:27-5:32

27 Et post hæc exiit, et vidit publicanum nomine Levi, sedentem ad telonium, et ait illi: Sequere me. 28 Et relictis omnibus, surgens secutus est eum. 29 Et fecit ei convivium magnum Levi in domo sua: et erat turba multa publicanorum, et aliorum qui cum illis erant discumbentes. 30 Et murmurabant pharisæi et scribæ eorum, dicentes ad discipulos ejus: Quare cum publicanis et peccatoribus manducatis et bibitis? 31 Et respondens Jesus, dixit ad illos: Non egent qui sani sunt medico, sed qui male habent. 32 Non veni vocare justos, sed peccatores ad pœnitentiam.


fideidepositum.org