Mary, Mother of God

Index

Numbers 6:22-6:27

22 Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens: 23 Loquere Aaron et filiis ejus: Sic benedicetis filiis Israël, et dicetis eis: 24 Benedicat tibi Dominus, et custodiat te. 25 Ostendat Dominus faciem suam tibi, et misereatur tui. 26 Convertat Dominus vultum suum ad te, et det tibi pacem. 27 Invocabuntque nomen meum super filios Israël, et ego benedicam eis.

Galatians 4:4-4:7

4 At ubi venit plenitudo temporis, misit Deus Filium suum factum ex muliere, factum sub lege, 5 ut eos, qui sub lege erant, redimeret, ut adoptionem filiorum reciperemus. 6 Quoniam autem estis filii, misit Deus Spiritum Filii sui in corda vestra, clamantem: Abba, Pater. 7 Itaque jam non est servus, sed filius: quod si filius, et hæres per Deum.

Luke 2:16-2:21

16 Et venerunt festinantes: et invenerunt Mariam, et Joseph, et infantem positum in præsepio. 17 Videntes autem cognoverunt de verbo, quod dictum erat illis de puero hoc. 18 Et omnes qui audierunt, mirati sunt: et de his quæ dicta erant a pastoribus ad ipsos. 19 Maria autem conservabat omnia verba hæc, conferens in corde suo. 20 Et reversi sunt pastores glorificantes et laudantes Deum in omnibus quæ audierant et viderant, sicut dictum est ad illos.

21 Et postquam consummati sunt dies octo, ut circumcideretur puer, vocatum est nomen ejus Jesus, quod vocatum est ab angelo priusquam in utero conciperetur.


fideidepositum.org