Saturday in the Tenth Week of Ordinary Time

Index

Year I

2 Corinthians 5:14-5:21

14 Caritas enim Christi urget nos: æstimantes hoc, quoniam si unus pro omnibus mortuus est, ergo omnes mortui sunt: 15 et pro omnibus mortuus est Christus: ut, et qui vivunt, jam non sibi vivant, sed ei qui pro ipsis mortuus est et resurrexit. 16 Itaque nos ex hoc neminem novimus secundum carnem. Et si cognovimus secundum carnem Christum, sed nunc jam non novimus. 17 Si qua ergo in Christo nova creatura, vetera transierunt: ecce facta sunt omnia nova. 18 Omnia autem ex Deo, qui nos reconciliavit sibi per Christum: et dedit nobis ministerium reconciliationis, 19 quoniam quidem Deus erat in Christo mundum reconcilians sibi, non reputans illis delicta ipsorum, et posuit in nobis verbum reconciliationis. 20 Pro Christo ergo legatione fungimur, tamquam Deo exhortante per nos. Obsecramus pro Christo, reconciliamini Deo. 21 Eum, qui non noverat peccatum, pro nobis peccatum fecit, ut nos efficeremur justitia Dei in ipso.


Year II

1 Kings 19:19-19:21

19 Profectus ergo inde Elias, reperit Eliseum filium Saphat, arantem in duodecim jugis boum. Et ipse in duodecim jugis boum arantibus unus erat: cumque venisset Elias ad eum, misit pallium suum super illum. 20 Qui statim relictis bobus cucurrit post Eliam, et ait: Osculer, oro, patrem meum, et matrem meam, et sic sequar te. Dixitque ei: Vade, et revertere: quod enim meum erat, feci tibi. 21 Reversus autem ab eo, tulit par boum, et mactavit illud, et in aratro boum coxit carnes, et dedit populo, et comederunt: consurgensque abiit, et secutus est Eliam, et ministrabat ei.


Matthew 5:33-5:37

33 Iterum audistis quia dictum est antiquis: Non perjurabis: reddes autem Domino juramenta tua. 34 Ego autem dico vobis, non jurare omnino, neque per cælum, quia thronus Dei est: 35 neque per terram, quia scabellum est pedum ejus: neque per Jerosolymam, quia civitas est magni regis: 36 neque per caput tuum juraveris, quia non potes unum capillum album facere, aut nigrum. 37 Sit autem sermo vester, est, est: non, non: quod autem his abundantius est, a malo est.


fideidepositum.org