1 Vixit autem Sara centum viginti septem annis. 2 Et mortua est in civitate Arbee, quæ est Hebron, in terra Chanaan: venitque Abraham ut plangeret et fleret eam. 3 Cumque surrexisset ab officio funeris, locutus est ad filios Heth, dicens: 4 Advena sum et peregrinus apud vos: date mihi jus sepulchri vobiscum, ut sepeliam mortuum meum. 19 Atque ita sepelivit Abraham Saram uxorem suam in spelunca agri duplici, quæ respiciebat Mambre. Hæc est Hebron in terra Chanaan. 1 Erat autem Abraham senex, dierumque multorum: et Dominus in cunctis benedixerat ei. 2 Dixitque ad servum seniorem domus suæ, qui præerat omnibus quæ habebat: Pone manum tuam subter femur meum, 3 ut adjurem te per Dominum Deum cæli et terræ, ut non accipias uxorem filio meo de filiabus Chananæorum, inter quos habito: 4 sed ad terram et cognationem meam proficiscaris et inde accipias uxorem filio meo Isaac. 5 Respondit servus: Si noluerit mulier venire mecum in terram hanc, numquid reducere debeo filium tuum ad locum, de quo egressus es? 6 Dixitque Abraham: Cave nequando reducas filium meum illuc. 7 Dominus Deus cæli, qui tulit me de domo patris mei, et de terra nativitatis meæ, qui locutus est mihi, et juravit mihi, dicens: Semini tuo dabo terram hanc: ipse mittet angelum suum coram te, et accipies inde uxorem filio meo: 8 sin autem mulier noluerit sequi te, non teneberis juramento: filium meum tantum ne reducas illuc. 62 Eo autem tempore deambulabat Isaac per viam quæ ducit ad puteum, cujus nomen est Viventis et videntis: habitabat enim in terra australi: 63 et egressus fuerat ad meditandum in agro, inclinata jam die: cumque elevasset oculos, vidit camelos venientes procul. 64 Rebecca quoque, conspecto Isaac, descendit de camelo, 65 et ait ad puerum: Quis est ille homo qui venit per agrum in occursum nobis? Dixitque ei: Ipse est dominus meus. At illa tollens cito pallium, operuit se. 66 Servus autem cuncta, quæ gesserat, narravit Isaac. 67 Qui introduxit eam in tabernaculum Saræ matris suæ, et accepit eam uxorem: et in tantum dilexit eam, ut dolorem, qui ex morte matris ejus acciderat, temperaret.
4
Audite hoc, qui conteritis pauperem,
et deficere facitis egenos terræ,
5
dicentes: Quando transibit mensis,
et venundabimus merces?
et sabbatum, et aperiemus frumentum,
ut imminuamus mensuram, et augeamus siclum,
et supponamus stateras dolosas,
6
ut possideamus in argento egenos et pauperes pro calceamentis,
et quisquilias frumenti vendamus?
9
Et erit in die illa, dicit Dominus Deus:
occidet sol in meridie,
et tenebrescere faciam terram in die luminis:
10
et convertam festivitates vestras in luctum,
et omnia cantica vestra in planctum,
et inducam super omne dorsum vestrum saccum,
et super omne caput calvitium:
et ponam eam quasi luctum unigeniti,
et novissima ejus quasi diem amarum.
11
Ecce dies veniunt, dicet Dominus,
et mittam famem in terram:
non famem panis, neque sitim aquæ,
sed audiendi verbum Domini.
12
Et commovebuntur a mari usque ad mare,
et ab aquilone usque ad orientem:
circuibunt quærentes verbum Domini,
et non invenient.
9 Et, cum transiret inde Jesus, vidit hominem sedentem in telonio, Matthæum nomine. Et ait illi: Sequere me. Et surgens, secutus est eum. 10 Et factum est, discumbente eo in domo, ecce multi publicani et peccatores venientes, discumbebant cum Jesu, et discipulis ejus. 11 Et videntes pharisæi, dicebant discipulis ejus: Quare cum publicanis et peccatoribus manducat magister vester? 12 At Jesus audiens, ait: Non est opus valentibus medicus, sed male habentibus. 13 Euntes autem discite quid est: Misericordiam volo, et non sacrificium. Non enim veni vocare justos, sed peccatores.