16 Cum ergo surrexissent inde viri, direxerunt oculos contra Sodomam: et Abraham simul gradiebatur, deducens eos. 17 Dixitque Dominus: Num celare potero Abraham quæ gesturus sum: 18 cum futurus sit in gentem magnam, ac robustissimam, et benedicendæ sint in illo omnes nationes terræ? 19 Scio enim quod præcepturus sit filiis suis, et domui suæ post se ut custodiant viam Domini, et faciant judicium et justitiam: ut adducat Dominus propter Abraham omnia quæ locutus est ad eum. 20 Dixit itaque Dominus: Clamor Sodomorum et Gomorrhæ multiplicatus est, et peccatum eorum aggravatum est nimis. 21 Descendam, et videbo utrum clamorem qui venit ad me, opere compleverint; an non est ita, ut sciam. 22 Converteruntque se inde, et abierunt Sodomam: Abraham vero adhuc stabat coram Domino. 23 Et appropinquans ait: Numquid perdes justum cum impio? 24 si fuerint quinquaginta justi in civitate, peribunt simul? et non parces loco illi propter quinquaginta justos, si fuerint in eo? 25 Absit a te ut rem hanc facias, et occidas justum cum impio, fiatque justus sicut impius, non est hoc tuum: qui judicas omnem terram, nequaquam facies judicium hoc. 26 Dixitque Dominus ad eum: Si invenero Sodomis quinquaginta justos in medio civitatis, dimittam omni loco propter eos. 27 Respondensque Abraham, ait: Quia semel cœpi, loquar ad Dominum meum, cum sim pulvis et cinis. 28 Quid si minus quinquaginta justis quinque fuerint? delebis, propter quadraginta quinque, universam urbem? Et ait: Non delebo, si invenero ibi quadraginta quinque. 29 Rursumque locutus est ad eum: Sin autem quadraginta ibi inventi fuerint, quid facies? Ait: Non percutiam propter quadraginta. 30 Ne quæso, inquit, indigneris, Domine, si loquar: quid si ibi inventi fuerint triginta? Respondit: Non faciam, si invenero ibi triginta. 31 Quia semel, ait, cœpi loquar ad Dominum meum: quid si ibi inventi fuerint viginti? Ait: Non interficiam propter viginti. 32 Obsecro, inquit, ne irascaris, Domine, si loquar adhuc semel: quid si inventi fuerint ibi decem? Et dixit: Non delebo propter decem. 33 Abiitque Dominus, postquam cessavit loqui ad Abraham: et ille reversus est in locum suum.
6 Hæc dicit Dominus:
Super tribus sceleribus Israël,
et super quatuor non convertam eum,
pro eo quod vendiderit pro argento justum,
et pauperem pro calceamentis.
7
Qui conterunt super pulverem terræ capita pauperum,
et viam humilium declinant:
et filius ac pater ejus ierunt ad puellam,
ut violarent nomen sanctum meum.
8
Et super vestimentis pignoratis accubuerunt juxta omne altare,
et vinum damnatorum bibebant in domo Dei sui.
9
Ego autem exterminavi Amorrhæum a facie eorum,
cujus altitudo, cedrorum altitudo ejus,
et fortis ipse quasi quercus;
et contrivi fructum ejus desuper,
et radices ejus subter.
10
Ego sum qui ascendere vos feci de terra Ægypti,
et duxi vos in deserto quadraginta annis,
ut possideretis terram Amorrhæi.
13
Ecce ego stridebo subter vos,
sicut stridet plaustrum onustum fœno.
14
Et peribit fuga a veloce,
et fortis non obtinebit virtutem suam,
et robustus non salvabit animam suam:
15
et tenens arcum non stabit,
et velox pedibus suis non salvabitur,
et ascensor equi non salvabit animam suam:
16
et robustus corde inter fortes nudus fugiet in illa die,
dicit Dominus.
18 Videns autem Jesus turbas multas circum se, jussit ire trans fretum.
19 Et accedens unus scriba, ait illi: Magister, sequar te, quocumque ieris. 20 Et dicit ei Jesus: Vulpes foveas habent, et volucres cæli nidos; Filius autem hominis non habet ubi caput reclinet. 21 Alius autem de discipulis ejus ait illi: Domine, permitte me primum ire, et sepelire patrem meum. 22 Jesus autem ait illi: Sequere me, et dimitte mortuos sepelire mortuos suos.