Friday in the Fourteenth Week of Ordinary Time

Index

Year I

Genesis 46:1-46:7,46:28-46:30

1 Profectusque Israël cum omnibus quæ habebat, venit ad Puteum juramenti: et mactatis ibi victimis Deo patris sui Isaac, 2 audivit eum per visionem noctis vocantem se, et dicentem sibi: Jacob, Jacob. Cui respondit: Ecce adsum. 3 Ait illi Deus: Ego sum fortissimus Deus patris tui: noli timere, descende in Ægyptum, quia in gentem magnam faciam te ibi. 4 Ego descendam tecum illuc, et ego inde adducam te revertentem: Joseph quoque ponet manus suas super oculos tuos. 5 Surrexit autem Jacob a Puteo juramenti: tuleruntque eum filii cum parvulis et uxoribus suis in plaustris quæ miserat Pharao ad portandum senem, 6 et omnia quæ possederat in terra Chanaan: venitque in Ægyptum cum omni semine suo, 7 filii ejus, et nepotes, filiæ, et cuncta simul progenies. 28 Misit autem Judam ante se ad Joseph, ut nuntiaret ei, et occurreret in Gessen. 29 Quo cum pervenisset, juncto Joseph curro suo, ascendit obviam patri suo ad eumdem locum: vidensque eum, irruit super collum ejus, et inter amplexus flevit. 30 Dixitque pater ad Joseph: Jam lætus moriar, quia vidi faciem tuam, et superstitem te relinquo.


Year II

Hosea 14:2-14:10

2 Convertere, Israël, ad Dominum Deum tuum,
quoniam corruisti in iniquitate tua.

3 Tollite vobiscum verba,
et convertimini ad Dominum; et dicite ei:
Omnem aufer iniquitatem, accipe bonum,
et reddemus vitulos labiorum nostrorum.

4 Assur non salvabit nos:
super equum non ascendemus,
nec dicemus ultra, Dii nostri opera manuum nostrarum:
quia ejus, qui in te est, misereberis pupilli.

5 Sanabo contritiones eorum;
diligam eos spontanee:
quia aversus est furor meus ab eis.

6 Ero quasi ros;
Israël germinabit sicut lilium,
et erumpet radix ejus ut Libani.

7 Ibunt rami ejus,
et erit quasi oliva gloria ejus,
et odor ejus ut Libani.

8 Convertentur sedentes in umbra ejus;
vivent tritico, et germinabunt quasi vinea;
memoriale ejus sicut vinum Libani.

9 Ephraim, quid mihi ultra idola?
Ego exaudiam, et dirigam eum ego ut abietem virentem;
ex me fructus tuus inventus est.

10 Quis sapiens, et intelliget ista? intelligens, et sciet hæc?
quia rectæ viæ Domini,
et justi ambulabunt in eis;
prævaricatores vero corruent in eis.


Matthew 10:16-10:23

16 Ecce ego mitto vos sicut oves in medio luporum. Estote ergo prudentes sicut serpentes, et simplices sicut columbæ. 17 Cavete autem ab hominibus. Tradent enim vos in conciliis, et in synagogis suis flagellabunt vos: 18 et ad præsides, et ad reges ducemini propter me in testimonium illis, et gentibus. 19 Cum autem tradent vos, nolite cogitare quomodo, aut quid loquamini: dabitur enim vobis in illa hora, quid loquamini: 20 non enim vos estis qui loquimini, sed Spiritus Patris vestri, qui loquitur in vobis. 21 Tradet autem frater fratrem in mortem, et pater filium: et insurgent filii in parentes, et morte eos afficient: 22 et eritis odio omnibus propter nomen meum: qui autem perseveraverit usque in finem, hic salvus erit.

23 Cum autem persequentur vos in civitate ista, fugite in aliam. Amen dico vobis, non consummabitis civitates Israël, donec veniat Filius hominis.


fideidepositum.org