Thursday in the Fourteenth Week of Ordinary Time

Index

Year I

Genesis 44:18-44:21,44:23-44:29,45:1-45:5

18 Accedens autem propius Judas, confidenter ait: Oro, domine mi, loquatur servus tuus verbum in auribus tuis, et ne irascaris famulo tuo: tu es enim post Pharaonem 19 dominus meus. Interrogasti prius servos tuos: Habetis patrem aut fratrem? 20 et nos respondimus tibi domino meo: Est nobis pater senex, et puer parvulus, qui in senectute illius natus est: cujus uterinus frater mortuus est: et ipsum solum habet mater sua, pater vero tenere diligit eum. 21 Dixistique servis tuis: Adducite eum ad me, et ponam oculos meos super illum. 23 Et dixisti servis tuis: Nisi venerit frater vester minimus vobiscum, non videbitis amplius faciem meam. 24 Cum ergo ascendissemus ad famulum tuum patrem nostrum, narravimus ei omnia quæ locutus est dominus meus. 25 Et dixit pater noster: Revertimini, et emite nobis parum tritici. 26 Cui diximus: Ire non possumus: si frater noster minimus descenderit nobiscum, proficiscemur simul: alioquin illo absente, non audemus videre faciem viri. 27 Ad quæ ille respondit: Vos scitis quod duos genuerit mihi uxor mea. 28 Egressus est unus, et dixistis: Bestia devoravit eum: et hucusque non comparet. 29 Si tuleritis et istum, et aliquid ei in via contigerit, deducetis canos meos cum mœrore ad inferos. 1 Non se poterat ultra cohibere Joseph multis coram astantibus: unde præcepit ut egrederentur cuncti foras, et nullus interesset alienus agnitioni mutuæ. 2 Elevavitque vocem cum fletu, quam audierunt Ægyptii, omnisque domus Pharaonis. 3 Et dixit fratribus suis: Ego sum Joseph: adhuc pater meus vivit? Non poterant respondere fratres nimio terrore perterriti. 4 Ad quos ille clementer: Accedite, inquit, ad me. Et cum accessissent prope: Ego sum, ait, Joseph, frater vester, quem vendidistis in Ægyptum. 5 Nolite pavere, neque vobis durum esse videatur quod vendidistis me in his regionibus: pro salute enim vestra misit me Deus ante vos in Ægyptum.


Year II

Hosea 11:1,11:3-11:4,11:8-11:9

1 Sicut mane transiit, pertransiit rex Israël.
Quia puer Israël, et dilexi eum;
et ex Ægypto vocavi filium meum.

3 Et ego quasi nutritius Ephraim:
portabam eos in brachiis meis,
et nescierunt quod curarem eos.

4 In funiculis Adam traham eos,
in vinculis caritatis;
et ero eis quasi exaltans jugum super maxillas eorum,
et declinavi ad eum ut vesceretur.

8 Quomodo dabo te, Ephraim?
protegam te, Israël?
Quomodo dabo te sicut Adama,
ponam te ut Seboim?
Conversum est in me cor meum,
pariter conturbata est pœnitudo mea.

9 Non faciam furorem iræ meæ;
non convertar ut disperdam Ephraim,
quoniam Deus ego, et non homo;
in medio tui sanctus,
et non ingrediar civitatem.


Matthew 10:7-10:15

7 Euntes autem prædicate, dicentes: Quia appropinquavit regnum cælorum. 8 Infirmos curate, mortuos suscitate, leprosos mundate, dæmones ejicite: gratis accepistis, gratis date. 9 Nolite possidere aurum, neque argentum, neque pecuniam in zonis vestris: 10 non peram in via, neque duas tunicas, neque calceamenta, neque virgam: dignus enim est operarius cibo suo. 11 In quamcumque autem civitatem aut castellum intraveritis, interrogate, quis in ea dignus sit: et ibi manete donec exeatis. 12 Intrantes autem in domum, salutate eam, dicentes: Pax huic domui. 13 Et siquidem fuerit domus illa digna, veniet pax vestra super eam: si autem non fuerit digna, pax vestra revertetur ad vos. 14 Et quicumque non receperit vos, neque audierit sermones vestros: exeuntes foras de domo, vel civitate, excutite pulverem de pedibus vestris. 15 Amen dico vobis: Tolerabilius erit terræ Sodomorum et Gomorrhæorum in die judicii, quam illi civitati.


fideidepositum.org