37 Profectique sunt filii Israël de Ramesse in Socoth, sexcenta fere millia peditum virorum, absque parvulis. 38 Sed et vulgus promiscuum innumerabile ascendit cum eis, oves et armenta et animantia diversi generis multa nimis. 39 Coxeruntque farinam, quam dudum de Ægypto conspersam tulerant: et fecerunt subcinericios panes azymos: neque enim poterant fermentari, cogentibus exire Ægyptiis, et nullam facere sinentibus moram: nec pulmenti quidquam occurrerat præparare. 40 Habitatio autem filiorum Israël qua manserunt in Ægypto, fuit quadringentorum triginta annorum. 41 Quibus expletis, eadem die egressus est omnis exercitus Domini de terra Ægypti. 42 Nox ista est observabilis Domini, quando eduxit eos de terra Ægypti: hanc observare debent omnes filii Israël in generationibus suis.
1
Væ qui cogitatis inutile,
et operamini malum in cubilibus vestris!
In luce matutina faciunt illud,
quoniam contra Deum est manus eorum.
2
Et concupierunt agros, et violenter tulerunt:
et rapuerunt domos,
et calumniabantur virum, et domum ejus:
virum, et hæreditatem ejus.
3
Idcirco hæc dicit Dominus:
Ecce ego cogito super familiam istam malum,
unde non auferetis colla vestra,
et non ambulabitis superbi:
quoniam tempus pessimum est.
4
In die illa sumetur super vos parabola,
et cantabitur canticum cum suavitate, dicentium:
Depopulatione vastati sumus;
pars populi mei commutata est:
quomodo recedet a me, cum revertatur,
qui regiones nostras dividat?
5
Propter hoc non erit tibi mittens funiculum sortis in cœtu Domini.
14 Exeuntes autem pharisæi, consilium faciebant adversus eum, quomodo perderent eum. 15 Jesus autem sciens recessit inde: et secuti sunt eum multi, et curavit eos omnes: 16 et præcepit eis ne manifestum eum facerent. 17 Ut adimpleretur quod dictum est per Isaiam prophetam, dicentem:
18
Ecce puer meus, quem elegi, dilectus meus,
in quo bene complacuit animæ meæ.
Ponam spiritum meum super eum,
et judicium gentibus nuntiabit.
19
Non contendet, neque clamabit,
neque audiet aliquis in plateis vocem ejus:
20
arundinem quassatam non confringet,
et linum fumigans non extinguet,
donec ejiciat ad victoriam judicium:
21
et in nomine ejus gentes sperabunt.