1 Moyses autem pascebat oves Jethro soceri sui sacerdotis Madian: cumque minasset gregem ad interiora deserti, venit ad montem Dei Horeb. 2 Apparuitque ei Dominus in flamma ignis de medio rubi: et videbat quod rubus arderet, et non combureretur. 3 Dixit ergo Moyses: Vadam, et videbo visionem hanc magnam, quare non comburatur rubus. 4 Cernens autem Dominus quod pergeret ad videndum, vocavit eum de medio rubi, et ait: Moyses, Moyses. Qui respondit: Adsum. 5 At ille: Ne appropies, inquit, huc: solve calceamentum de pedibus tuis: locus enim, in quo stas, terra sancta est. 6 Et ait: Ego sum Deus patris tui, Deus Abraham, Deus Isaac et Deus Jacob. Abscondit Moyses faciem suam: non enim audebat aspicere contra Deum. 9 Clamor ergo filiorum Israël venit ad me: vidique afflictionem eorum, qua ab Ægyptiis opprimuntur. 10 Sed veni, et mittam te ad Pharaonem, ut educas populum meum, filios Israël, de Ægypto.
11 Dixitque Moyses ad Deum: Quis sum ego ut vadam ad Pharaonem, et educam filios Israël de Ægypto? 12 Qui dixit ei: Ego ero tecum: et hoc habebis signum, quod miserim te: cum eduxeris populum meum de Ægypto, immolabis Deo super montem istum.
5
Væ Assur! virga furoris mei et baculus ipse est;
in manu eorum indignatio mea.
6
Ad gentem fallacem mittam eum,
et contra populum furoris mei mandabo illi,
ut auferat spolia, et diripiat prædam,
et ponat illum in conculcationem quasi lutum platearum.
7
Ipse autem non sic arbitrabitur,
et cor ejus non ita existimabit;
sed ad conterendum erit cor ejus,
et ad internecionem gentium non paucarum.
13
Dixit enim: In fortitudine manus meæ feci,
et in sapientia mea intellexi;
et abstuli terminos populorum,
et principes eorum deprædatus sum,
et detraxi quasi potens in sublimi residentes.
14
Et invenit quasi nidum manus mea
fortitudinem populorum;
et sicut colliguntur ova quæ derelicta sunt,
sic universam terram ego congregavi;
et non fuit qui moveret pennam,
et aperiret os, et ganniret.
15
Numquid gloriabitur securis contra eum qui secat in ea?
aut exaltabitur serra contra eum a quo trahitur?
Quomodo si elevetur virga contra elevantem se,
et exaltetur baculus, qui utique lignum est.
16
Propter hoc mittet Dominator, Dominus exercituum,
in pinguibus ejus tenuitatem;
et subtus gloriam ejus succensa ardebit
quasi combustio ignis.
25 In illo tempore respondens Jesus dixit: Confiteor tibi, Pater, Domine cæli et terræ, quia abscondisti hæc a sapientibus, et prudentibus, et revelasti ea parvulis. 26 Ita Pater: quoniam sic fuit placitum ante te. 27 Omnia mihi tradita sunt a Patre meo. Et nemo novit Filium, nisi Pater: neque Patrem quis novit, nisi Filius, et cui voluerit Filius revelare.