Monday in the Sixteenth Week of Ordinary Time

Index

Year I

Exodus 14:5-14:18

5 Et nuntiatum est regi Ægyptiorum quod fugisset populus: immutatumque est cor Pharaonis et servorum ejus super populo, et dixerunt: Quid voluimus facere ut dimitteremus Israël, ne serviret nobis? 6 Junxit ergo currum, et omnem populum suum assumpsit secum. 7 Tulitque sexcentos currus electos, et quidquid in Ægypto curruum fuit: et duces totius exercitus. 8 Induravitque Dominus cor Pharaonis regis Ægypti, et persecutus est filios Israël: at illi egressi sunt in manu excelsa. 9 Cumque persequerentur Ægyptii vestigia præcedentium, repererunt eos in castris super mare: omnis equitatus et currus Pharaonis, et universus exercitus, erant in Phihahiroth contra Beelsephon. 10 Cumque appropinquasset Pharao, levantes filii Israël oculos, viderunt Ægyptios post se, et timuerunt valde: clamaveruntque ad Dominum, 11 et dixerunt ad Moysen: Forsitan non erant sepulchra in Ægypto, ideo tulisti nos ut moreremur in solitudine: quid hoc facere voluisti, ut educeres nos ex Ægypto? 12 nonne iste est sermo, quem loquebamur ad te in Ægypto, dicentes: Recede a nobis, ut serviamus Ægyptiis? multo enim melius erat servire eis, quam mori in solitudine. 13 Et ait Moyses ad populum: Nolite timere: state, et videte magnalia Domini quæ facturus est hodie: Ægyptios enim, quos nunc videtis, nequaquam ultra videbitis usque in sempiternum. 14 Dominus pugnabit pro vobis, et vos tacebitis. 15 Dixitque Dominus ad Moysen: Quid clamas ad me? loquere filiis Israël ut proficiscantur. 16 Tu autem eleva virgam tuam, et extende manum tuam super mare, et divide illud: ut gradiantur filii Israël in medio mari per siccum. 17 Ego autem indurabo cor Ægyptiorum ut persequantur vos: et glorificabor in Pharaone, et in omni exercitu ejus, et in curribus et in equitibus illius. 18 Et scient Ægyptii quia ego sum Dominus cum glorificatus fuero in Pharaone, et in curribus atque in equitibus ejus.


Year II

Michah 6:1-6:4,6:6-6:8

1 Audite quæ Dominus loquitur:
Surge, contende judicio adversum montes,
et audiant colles vocem tuam.

2 Audiant montes judicium Domini,
et fortia fundamenta terræ;
quia judicium Domini cum populo suo,
et cum Israël dijudicabitur.

3 Popule meus, quid feci tibi?
aut quid molestus fui tibi? Responde mihi.

4 Quia eduxi te de terra Ægypti,
et de domo servientium liberavi te,
et misi ante faciem tuam Moysen, et Aaron, et Mariam.

6 Quid dignum offeram Domino?
curvabo genu Deo excelso?
Numquid offeram ei holocautomata et vitulos anniculos?

7 numquid placari potest Dominus in millibus arietum,
aut in multis millibus hircorum pinguium?
numquid dabo primogenitum meum pro scelere meo,
fructum ventris mei pro peccato animæ meæ?

8 Indicabo tibi, o homo, quid sit bonum,
et quid Dominus requirat a te:
utique facere judicium,
et diligere misericordiam,
et sollicitum ambulare cum Deo tuo.


Matthew 12:38-12:42

38 Tunc responderunt ei quidam de scribis et pharisæis, dicentes: Magister, volumus a te signum videre. 39 Qui respondens ait illis: Generatio mala et adultera signum quærit: et signum non dabitur ei, nisi signum Jonæ prophetæ. 40 Sicut enim fuit Jonas in ventre ceti tribus diebus, et tribus noctibus, sic erit Filius hominis in corde terræ tribus diebus et tribus noctibus. 41 Viri Ninivitæ surgent in judicio cum generatione ista, et condemnabunt eam: quia pœnitentiam egerunt in prædicatione Jonæ, et ecce plus quam Jonas hic. 42 Regina austri surget in judicio cum generatione ista, et condemnabit eam: quia venit a finibus terræ audire sapientiam Salomonis, et ecce plus quam Salomon hic.


fideidepositum.org