Saturday in the Sixteenth Week of Ordinary Time

Index

Year I

Exodus 24:3-24:8

3 Venit ergo Moyses et narravit plebi omnia verba Domini, atque judicia: responditque omnis populus una voce: Omnia verba Domini, quæ locutus est, faciemus. 4 Scripsit autem Moyses universos sermones Domini: et mane consurgens, ædificavit altare ad radices montis, et duodecim titulos per duodecim tribus Israël. 5 Misitque juvenes de filiis Israël, et obtulerunt holocausta, immolaveruntque victimas pacificas Domino, vitulos. 6 Tulit itaque Moyses dimidiam partem sanguinis, et misit in crateras: partem autem residuam fudit super altare. 7 Assumensque volumen fœderis, legit audiente populo: qui dixerunt: Omnia quæ locutus est Dominus, faciemus, et erimus obedientes. 8 Ille vero sumptum sanguinem respersit in populum, et ait: Hic est sanguis fœderis quod pepigit Dominus vobiscum super cunctis sermonibus his.


Year II

Jeremiah 7:1-7:11

1 Verbum quod factum est ad Jeremiam a Domino, dicens: 2 Sta in porta domus Domini, et prædica ibi verbum istud, et dic:

Audite verbum Domini, omnis Juda,
qui ingredimini per portas has ut adoretis Dominum.

3 Hæc dicit Dominus exercituum, Deus Israël:
Bonas facite vias vestras, et studia vestra,
et habitabo vobiscum in loco isto.

4 Nolite confidere in verbis mendacii, dicentes:
Templum Domini, templum Domini, templum Domini est!

5 Quoniam si bene direxeritis vias vestras, et studia vestra;
si feceritis judicium inter virum et proximum ejus;

6 advenæ, et pupillo, et viduæ non feceritis calumniam,
nec sanguinem innocentem effuderitis in loco hoc,
et post deos alienos non ambulaveritis in malum vobismetipsis:

7 habitabo vobiscum in loco isto,
in terra quam dedi patribus vestris a sæculo et usque in sæculum.

8 Ecce vos confiditis vobis in sermonibus mendacii,
qui non proderunt vobis:

9 furari, occidere, adulterari,
jurare mendaciter, libare Baalim,
et ire post deos alienos quos ignoratis:

10 et venistis, et stetistis coram me
in domo hac, in qua invocatum est nomen meum,
et dixistis: Liberati sumus,
eo quod fecerimus omnes abominationes istas.

11 Numquid ergo spelunca latronum facta est domus ista,
in qua invocatum est nomen meum in oculis vestris?
Ego, ego sum: ego vidi, dicit Dominus.


Matthew 13:24-13:30

24 Aliam parabolam proposuit illis, dicens: Simile factum est regnum cælorum homini, qui seminavit bonum semen in agro suo: 25 cum autem dormirent homines, venit inimicus ejus, et superseminavit zizania in medio tritici, et abiit. 26 Cum autem crevisset herba, et fructum fecisset, tunc apparuerunt et zizania. 27 Accedentes autem servi patrisfamilias, dixerunt ei: Domine, nonne bonum semen seminasti in agro tuo? unde ergo habet zizania? 28 Et ait illis: Inimicus homo hoc fecit. Servi autem dixerunt ei: Vis, imus, et colligimus ea? 29 Et ait: Non: ne forte colligentes zizania, eradicetis simul cum eis et triticum. 30 Sinite utraque crescere usque ad messem, et in tempore messis dicam messoribus: Colligite primum zizania, et alligate ea in fasciculos ad comburendum: triticum autem congregate in horreum meum.


fideidepositum.org