13 Non enim est alius deus quam tu,
cui cura est de omnibus,
ut ostendas quoniam non injuste judicas judicium.
16
Virtus enim tua justitiæ initium est,
et ob hoc quod Dominus es,
omnibus te parcere facis.
17
Virtutem enim ostendis tu,
qui non crederis esse in virtute consummatus,
et horum qui te nesciunt audaciam traducis.
18
Tu autem dominator virtutis, cum tranquillitate judicas,
et cum magna reverentia disponis nos:
subest enim tibi, cum volueris posse.
19
Docuisti autem populum tuum per talia opera,
quoniam oportet justum esse et humanum;
et bonæ spei fecisti filios tuos,
quoniam judicans das locum in peccatis pœnitentiæ.
26 Similiter autem et Spiritus adjuvat infirmitatem nostram: nam quid oremus, sicut oportet, nescimus: sed ipse Spiritus postulat pro nobis gemitibus inenarrabilibus. 27 Qui autem scrutatur corda, scit quid desideret Spiritus: quia secundum Deum postulat pro sanctis.
24 Aliam parabolam proposuit illis, dicens: Simile factum est regnum cælorum homini, qui seminavit bonum semen in agro suo: 25 cum autem dormirent homines, venit inimicus ejus, et superseminavit zizania in medio tritici, et abiit. 26 Cum autem crevisset herba, et fructum fecisset, tunc apparuerunt et zizania. 27 Accedentes autem servi patrisfamilias, dixerunt ei: Domine, nonne bonum semen seminasti in agro tuo? unde ergo habet zizania? 28 Et ait illis: Inimicus homo hoc fecit. Servi autem dixerunt ei: Vis, imus, et colligimus ea? 29 Et ait: Non: ne forte colligentes zizania, eradicetis simul cum eis et triticum. 30 Sinite utraque crescere usque ad messem, et in tempore messis dicam messoribus: Colligite primum zizania, et alligate ea in fasciculos ad comburendum: triticum autem congregate in horreum meum.
31 Aliam parabolam proposuit eis dicens: Simile est regnum cælorum grano sinapis, quod accipiens homo seminavit in agro suo: 32 quod minimum quidem est omnibus seminibus: cum autem creverit, majus est omnibus oleribus, et fit arbor, ita ut volucres cæli veniant, et habitent in ramis ejus. 33 Aliam parabolam locutus est eis: Simile est regnum cælorum fermento, quod acceptum mulier abscondit in farinæ satis tribus, donec fermentatum est totum. 34 Hæc omnia locutus est Jesus in parabolis ad turbas: et sine parabolis non loquebatur eis: 35 ut impleretur quod dictum erat per prophetam dicentem: Aperiam in parabolis os meum; eructabo abscondita a constitutione mundi.
36 Tunc, dimissis turbis, venit in domum: et accesserunt ad eum discipuli ejus, dicentes: Edissere nobis parabolam zizaniorum agri. 37 Qui respondens ait illis: Qui seminat bonum semen, est Filius hominis. 38 Ager autem est mundus. Bonum vero semen, hi sunt filii regni. Zizania autem, filii sunt nequam. 39 Inimicus autem, qui seminavit ea, est diabolus. Messis vero, consummatio sæculi est. Messores autem, angeli sunt. 40 Sicut ergo colliguntur zizania, et igni comburuntur: sic erit in consummatione sæculi. 41 Mittet Filius hominis angelos suos, et colligent de regno ejus omnia scandala, et eos qui faciunt iniquitatem: 42 et mittent eos in caminum ignis. Ibi erit fletus et stridor dentium. 43 Tunc justi fulgebunt sicut sol in regno Patris eorum. Qui habet aures audiendi, audiat.
1
Væ pastoribus qui disperdunt et dilacerant
gregem pascuæ meæ! dicit Dominus.
2
Ideo hæc dicit Dominus Deus Israël
ad pastores qui pascunt populum meum:
Vos dispersistis gregem meum,
et ejecistis eos, et non visitastis eos:
ecce ego visitabo super vos
malitiam studiorum vestrorum, ait Dominus.
3
Et ego congregabo reliquias gregis mei
de omnibus terris ad quas ejecero eos illuc:
et convertam eos ad rura sua,
et crescent et multiplicabuntur.
4
Et suscitabo super eos pastores, et pascent eos:
non formidabunt ultra, et non pavebunt,
et nullus quæretur ex numero, dicit Dominus.
5
Ecce dies veniunt, dicit Dominus,
et suscitabo David germen justum:
et regnabit rex, et sapiens erit,
et faciet judicium et justitiam in terra.
6
In diebus illis salvabitur Juda,
et Israël habitabit confidenter:
et hoc est nomen quod vocabunt eum:
Dominus justus noster.
13 Nunc autem in Christo Jesu, vos, qui aliquando eratis longe, facti estis prope in sanguine Christi. 14 Ipse enim est pax nostra, qui fecit utraque unum, et medium parietem maceriæ solvens, inimicitias in carne sua, 15 legem mandatorum decretis evacuans, ut duos condat in semetipso in unum novum hominem, faciens pacem: 16 et reconciliet ambos in uno corpore, Deo per crucem, interficiens inimicitias in semetipso. 17 Et veniens evangelizavit pacem vobis, qui longe fuistis, et pacem iis, qui prope. 18 Quoniam per ipsum habemus accessum ambo in uno Spiritu ad Patrem.
30 Et convenientes Apostoli ad Jesum, renuntiaverunt ei omnia quæ egerant, et docuerant. 31 Et ait illis: Venite seorsum in desertum locum, et requiescite pusillum. Erant enim qui veniebant et redibant multi: et nec spatium manducandi habebant. 32 Et ascendentes in navim, abierunt in desertum locum seorsum. 33 Et viderunt eos abeuntes, et cognoverunt multi: et pedestres de omnibus civitatibus concurrerunt illuc, et prævenerunt eos. 34 Et exiens vidit turbam multam Jesus: et misertus est super eos, quia erant sicut oves non habentes pastorem, et cœpit docere multa.
1 Apparuit autem ei Dominus in convalle Mambre sedenti in ostio tabernaculi sui in ipso fervore diei. 2 Cumque elevasset oculos, apparuerunt ei tres viri stantes prope eum: quos cum vidisset, cucurrit in occursum eorum de ostio tabernaculi, et adoravit in terram. 3 Et dixit: Domine, si inveni gratiam in oculis tuis, ne transeas servum tuum: 4 sed afferam pauxillum aquæ, et lavate pedes vestros, et requiescite sub arbore. 5 Ponamque buccellam panis, et confortate cor vestrum: postea transibitis: idcirco enim declinastis ad servum vestrum. Qui dixerunt: Fac ut locutus es. 6 Festinavit Abraham in tabernaculum ad Saram, dixitque ei: Accelera, tria sata similæ commisce, et fac subcinericios panes. 7 Ipse vero ad armentum cucurrit, et tulit inde vitulum tenerrimum et optimum, deditque puero: qui festinavit et coxit illum. 8 Tulit quoque butyrum et lac, et vitulum quem coxerat, et posuit coram eis: ipse vero stabat juxta eos sub arbore.
9 Cumque comedissent, dixerunt ad eum: Ubi est Sara uxor tua? Ille respondit: Ecce in tabernaculo est. 10 Cui dixit: Revertens veniam ad te tempore isto, vita comite, et habebit filium Sara uxor tua. Quo audito, Sara risit post ostium tabernaculi.
24 Qui nunc gaudeo in passionibus pro vobis, et adimpleo ea quæ desunt passionum Christi, in carne mea pro corpore ejus, quod est Ecclesia: 25 cujus factus sum ego minister secundum dispensationem Dei, quæ data est mihi in vos, ut impleam verbum Dei: 26 mysterium, quod absconditum fuit a sæculis, et generationibus, nunc autem manifestatum est sanctis ejus, 27 quibus voluit Deus notas facere divitias gloriæ sacramenti hujus in gentibus, quod est Christus, in vobis spes gloriæ, 28 quem nos annuntiamus, corripientes omnem hominem, et docentes omnem hominem, in omni sapientia, ut exhibeamus omnem hominem perfectum in Christo Jesu:
38 Factum est autem, dum irent, et ipse intravit in quoddam castellum: et mulier quædam, Martha nomine, excepit illum in domum suam, 39 et huic erat soror nomine Maria, quæ etiam sedens secus pedes Domini, audiebat verbum illius. 40 Martha autem satagebat circa frequens ministerium: quæ stetit, et ait: Domine, non est tibi curæ quod soror mea reliquit me solam ministrare? dic ergo illi ut me adjuvet. 41 Et respondens dixit illi Dominus: Martha, Martha, sollicita es, et turbaris erga plurima, 42 porro unum est necessarium. Maria optimam partem elegit, quæ non auferetur ab ea.