1 Profectique sunt de Elim, et venit omnis multitudo filiorum Israël in desertum Sin, quod est inter Elim et Sinai, quintodecimo die mensis secundi, postquam egressi sunt de terra Ægypti. 2 Et murmuravit omnis congregatio filiorum Israël contra Moysen et Aaron in solitudine. 3 Dixeruntque filii Israël ad eos: Utinam mortui essemus per manum Domini in terra Ægypti, quando sedebamus super ollas carnium, et comedebamus panem in saturitate: cur eduxistis nos in desertum istud, ut occideretis omnem multitudinem fame? 4 Dixit autem Dominus ad Moysen: Ecce ego pluam vobis panes de cælo: egrediatur populus, et colligat quæ sufficiunt per singulos dies: ut tentem eum utrum ambulet in lege mea, an non. 5 Die autem sexto parent quod inferant: et sit duplum quam colligere solebant per singulos dies. 9 Dixit quoque Moyses ad Aaron: Dic universæ congregationi filiorum Israël: Accedite coram Domino: audivit enim murmur vestrum. 10 Cumque loqueretur Aaron ad omnem cœtum filiorum Israël, respexerunt ad solitudinem: et ecce gloria Domini apparuit in nube. 11 Locutus est autem Dominus ad Moysen, dicens: 12 Audivi murmurationes filiorum Israël. Loquere ad eos: Vespere comedetis carnes, et mane saturabimini panibus: scietisque quod ego sum Dominus Deus vester. 13 Factum est ergo vespere, et ascendens coturnix, cooperuit castra: mane quoque ros jacuit per circuitum castrorum. 14 Cumque operuisset superficiem terræ, apparuit in solitudine minutum, et quasi pilo tusum in similitudinem pruinæ super terram. 15 Quod cum vidissent filii Israël, dixerunt ad invicem: Manhu? quod significat: Quid est hoc? ignorabant enim quid esset. Quibus ait Moyses: Iste est panis quem Dominus dedit vobis ad vescendum.
1 Verba Jeremiæ filii Helciæ, de sacerdotibus qui fuerunt in Anathoth, in terra Benjamin. 4 Et factum est verbum Domini ad me, dicens:
5
Priusquam te formarem in utero, novi te,
et antequam exires de vulva, sanctificavi te,
et prophetam in gentibus dedi te.
6 Et dixi:
A, a, a, Domine Deus, ecce nescio loqui,
quia puer ego sum.
7 Et dixit Dominus ad me:
Noli dicere: Puer sum:
quoniam ad omnia quæ mittam te ibis,
et universa quæcumque mandavero tibi loqueris.
8
Ne timeas a facie eorum,
quia tecum ego sum ut eruam te,
dicit Dominus.
9 Et misit Dominus manum suam, et tetigit os meum, et dixit Dominus ad me:
Ecce dedi verba mea in ore tuo:
10
ecce constitui te hodie
super gentes et super regna,
ut evellas, et destruas,
et disperdas, et dissipes,
et ædifices, et plantes.
1 In illo die exiens Jesus de domo, sedebat secus mare. 2 Et congregatæ sunt ad eum turbæ multæ, ita ut naviculam ascendens sederet: et omnis turba stabat in littore, 3 et locutus est eis multa in parabolis, dicens: Ecce exiit qui seminat, seminare. 4 Et dum seminat, quædam ceciderunt secus viam, et venerunt volucres cæli, et comederunt ea. 5 Alia autem ceciderunt in petrosa, ubi non habebant terram multam: et continuo exorta sunt, quia non habebant altitudinem terræ: 6 sole autem orto æstuaverunt; et quia non habebant radicem, aruerunt. 7 Alia autem ceciderunt in spinas: et creverunt spinæ, et suffocaverunt ea. 8 Alia autem ceciderunt in terram bonam: et dabant fructum, aliud centesimum, aliud sexagesimum, aliud trigesimum. 9 Qui habet aures audiendi, audiat.