Saturday in the Seventeenth Week of Ordinary Time

Index

Year I

Leviticus 25:1,25:8-25:17

1 Locutusque est Dominus ad Moysen in monte Sinai, dicens: 8 Numerabis quoque tibi septem hebdomadas annorum, id est, septies septem, quæ simul faciunt annos quadraginta novem: 9 et clanges buccina mense septimo, decima die mensis, propitiationis tempore, in universa terra vestra. 10 Sanctificabisque annum quinquagesimum, et vocabis remissionem cunctis habitatoribus terræ tuæ: ipse est enim jubilæus. Revertetur homo ad possessionem suam, et unusquisque rediet ad familiam pristinam: 11 quia jubilæus est, et quinquagesimus annus. Non seretis neque metetis sponte in agro nascentia, et primitias vindemiæ non colligetis, 12 ob sanctificationem jubilæi: sed statim oblata comedetis.

13 Anno jubilæi, redient omnes ad possessiones suas. 14 Quando vendes quippiam civi tuo, vel emes ab eo, ne contristes fratrem tuum, sed juxta numerum annorum jubilæi emes ab eo, 15 et juxta supputationem frugum vendet tibi. 16 Quanto plures anni remanserint post jubilæum, tanto crescet et pretium: et quanto minus temporis numeraveris, tanto minoris et emptio constabit: tempus enim frugum vendet tibi. 17 Nolite affligere contribules vestros, sed timeat unusquisque Deum suum, quia ego Dominus Deus vester.


Year II

Jeremiah 26:11-26:16,26:24

11 Et locuti sunt sacerdotes et prophetæ ad principes, et ad omnem populum, dicentes: Judicium mortis est viro huic, quia prophetavit adversus civitatem istam, sicut audistis auribus vestris. 12 Et ait Jeremias ad omnes principes, et ad universum populum, dicens: Dominus misit me ut prophetarem ad domum istam, et ad civitatem hanc, omnia verba quæ audistis. 13 Nunc ergo bonas facite vias vestras et studia vestra, et audite vocem Domini Dei vestri, et pœnitebit Dominum mali quod locutus est adversum vos. 14 Ego autem ecce in manibus vestris sum: facite mihi quod bonum et rectum est in oculis vestris. 15 Verumtamen scitote et cognoscite quod, si occideritis me, sanguinem innocentem tradetis contra vosmetipsos, et contra civitatem istam, et habitatores ejus: in veritate enim misit me Dominus ad vos, ut loquerer in auribus vestris omnia verba hæc. 16 Et dixerunt principes et omnis populus ad sacerdotes et ad prophetas: Non est viro huic judicium mortis, quia in nomine Domini Dei nostri locutus est ad nos. 24 Igitur manus Ahicam filii Saphan fuit cum Jeremia, ut non traderetur in manus populi, et interficerent eum.


Matthew 14:1-14:12

1 In illo tempore audivit Herodes tetrarcha famam Jesu: 2 et ait pueris suis: Hic est Joannes Baptista: ipse surrexit a mortuis, et ideo virtutes operantur in eo. 3 Herodes enim tenuit Joannem, et alligavit eum: et posuit in carcerem propter Herodiadem uxorem fratris sui. 4 Dicebat enim illi Joannes: Non licet tibi habere eam. 5 Et volens illum occidere, timuit populum: quia sicut prophetam eum habebant. 6 Die autem natalis Herodis saltavit filia Herodiadis in medio, et placuit Herodi: 7 unde cum juramento pollicitus est ei dare quodcumque postulasset ab eo. 8 At illa præmonita a matre sua: Da mihi, inquit, hic in disco caput Joannis Baptistæ. 9 Et contristatus est rex: propter juramentum autem, et eos qui pariter recumbebant, jussit dari. 10 Misitque et decollavit Joannem in carcere. 11 Et allatum est caput ejus in disco, et datum est puellæ, et attulit matri suæ. 12 Et accedentes discipuli ejus, tulerunt corpus ejus, et sepelierunt illud: et venientes nuntiaverunt Jesu.


fideidepositum.org