29 Cumque descenderet Moyses de monte Sinai, tenebat duas tabulas testimonii, et ignorabat quod cornuta esset facies sua ex consortio sermonis Domini. 30 Videntes autem Aaron et filii Israël cornutam Moysi faciem, timuerunt prope accedere. 31 Vocatique ab eo, reversi sunt tam Aaron, quam principes synagogæ. Et postquam locutus est ad eos, 32 venerunt ad eum etiam omnes filii Israël: quibus præcepit cuncta quæ audierat a Domino in monte Sinai. 33 Impletisque sermonibus, posuit velamen super faciem suam. 34 Quod ingressus ad Dominum, et loquens cum eo, auferebat donec exiret, et tunc loquebatur ad filios Israël omnia quæ sibi fuerant imperata.
10
Væ mihi, mater mea! quare genuisti me,
virum rixæ, virum discordiæ in universa terra?
Non fœneravi, nec fœneravit mihi quisquam:
omnes maledicunt mihi.
16
Inventi sunt sermones tui, et comedi eos:
et factum est mihi verbum tuum in gaudium
et in lætitiam cordis mei,
quoniam invocatum est nomen tuum super me,
Domine Deus exercituum.
17
Non sedi in concilio ludentium,
et gloriatus sum a facie manus tuæ:
solus sedebam, quoniam comminatione replesti me.
18
Quare factus est dolor meus perpetuus,
et plaga mea desperabilis renuit curari?
facta est mihi quasi mendacium aquarum infidelium.
19
Propter hoc hæc dicit Dominus:
Si converteris, convertam te,
et ante faciem meam stabis:
et si separaveris pretiosum a vili,
quasi os meum eris:
convertentur ipsi ad te,
et tu non converteris ad eos.
20
Et dabo te populo huic in murum æreum fortem:
et bellabunt adversum te, et non prævalebunt,
quia ego tecum sum ut salvem te, et eruam te, dicit Dominus:
21
et liberabo te de manu pessimorum,
et redimam te de manu fortium.
44 Simile est regnum cælorum thesauro abscondito in agro: quem qui invenit homo, abscondit, et præ gaudio illius vadit, et vendit universa quæ habet, et emit agrum illum. 45 Iterum simile est regnum cælorum homini negotiatori, quærenti bonas margaritas. 46 Inventa autem una pretiosa margarita, abiit, et vendidit omnia quæ habuit, et emit eam.