Tuesday in the Eighteenth Week of Ordinary Time

Index

Year I

Numbers 12:1-12:13

1 Locutaque est Maria et Aaron contra Moysen propter uxorem ejus Æthiopissam, 2 et dixerunt: Num per solum Moysen locutus est Dominus? nonne et nobis similiter est locutus? Quod cum audisset Dominus 3 (erat enim Moyses vir mitissimus super omnes homines qui morabantur in terra), 4 statim locutus est ad eum, et ad Aaron et Mariam: Egredimini vos tantum tres ad tabernaculum fœderis. Cumque fuissent egressi, 5 descendit Dominus in columna nubis, et stetit in introitu tabernaculi, vocans Aaron et Mariam. Qui cum issent, 6 dixit ad eos: Audite sermones meos: si quis fuerit inter vos propheta Domini, in visione apparebo ei, vel per somnium loquar ad illum. 7 At non talis servus meus Moyses, qui in omni domo mea fidelissimus est: 8 ore enim ad os loquor ei: et palam, et non per ænigmata et figuras Dominum videt. Quare ergo non timuistis detrahere servo meo Moysi?

9 Iratusque contra eos, abiit: 10 nubes quoque recessit quæ erat super tabernaculum: et ecce Maria apparuit candens lepra quasi nix. Cumque respexisset eam Aaron, et vidisset perfusam lepra, 11 ait ad Moysen: Obsecro, domine mi, ne imponas nobis hoc peccatum quod stulte commisimus, 12 ne fiat hæc quasi mortua, et ut abortivum quod projicitur de vulva matris suæ: ecce jam medium carnis ejus devoratum est a lepra. 13 Clamavitque Moyses ad Dominum, dicens: Deus, obsecro, sana eam.


Year II

Jeremiah 30:1-30:2,30:12-30:15,30:18-30:22

1 Hoc verbum quod factum est ad Jeremiam a Domino, dicens: 2 Hæc dicit Dominus Deus Israël, dicens: Scribe tibi omnia verba quæ locutus sum ad te, in libro.

12 Quia hæc dicit Dominus:
Insanabilis fractura tua;
pessima plaga tua:

13 non est qui judicet judicium tuum ad alligandum:
curationum utilitas non est tibi.

14 Omnes amatores tui obliti sunt tui,
teque non quærent:
plaga enim inimici percussi te castigatione crudeli:
propter multitudinem iniquitatis tuæ dura facta sunt peccata tua.

15 Quid clamas super contritione tua?
insanabilis est dolor tuus:
propter multitudinem iniquitatis tuæ,
et propter dura peccata tua,
feci hæc tibi.

18 Hæc dicit Dominus:
Ecce ego convertam conversionem tabernaculorum Jacob,
et tectis ejus miserebor:
et ædificabitur civitas in excelso suo,
et templum juxta ordinem suum fundabitur:

19 et egredietur de eis laus,
voxque ludentium.
Et multiplicabo eos, et non minuentur:
et glorificabo eos, et non attenuabuntur.

20 Et erunt filii ejus sicut a principio,
et cœtus ejus coram me permanebit,
et visitabo adversum omnes qui tribulant eum.

21 Et erit dux ejus ex eo,
et princeps de medio ejus producetur:
et applicabo eum, et accedet ad me.
Quis enim iste est qui applicet cor suum
ut appropinquet mihi? ait Dominus:

22 et eritis mihi in populum, et ego ero vobis in Deum.


Matthew 14:22-14:36 (Option 1 of 2)

22 Et statim compulit Jesus discipulos ascendere in naviculam, et præcedere eum trans fretum, donec dimitteret turbas. 23 Et dimissa turba, ascendit in montem solus orare. Vespere autem facto solus erat ibi: 24 navicula autem in medio mari jactabatur fluctibus: erat enim contrarius ventus. 25 Quarta enim vigilia noctis, venit ad eos ambulans super mare. 26 Et videntes eum super mare ambulantem, turbati sunt, dicentes: Quia phantasma est. Et præ timore clamaverunt. 27 Statimque Jesus locutus est eis, dicens: Habete fiduciam: ego sum, nolite timere. 28 Respondens autem Petrus, dixit: Domine, si tu es, jube me ad te venire super aquas. 29 At ipse ait: Veni. Et descendens Petrus de navicula, ambulabat super aquam ut veniret ad Jesum. 30 Videns vero ventum validum, timuit: et cum cœpisset mergi, clamavit dicens: Domine, salvum me fac. 31 Et continuo Jesus extendens manum, apprehendit eum: et ait illi: Modicæ fidei, quare dubitasti? 32 Et cum ascendissent in naviculam, cessavit ventus. 33 Qui autem in navicula erant, venerunt, et adoraverunt eum, dicentes: Vere Filius Dei es. 34 Et cum transfretassent, venerunt in terram Genesar. 35 Et cum cognovissent eum viri loci illius, miserunt in universam regionem illam, et obtulerunt ei omnes male habentes: 36 et rogabant eum ut vel fimbriam vestimenti ejus tangerent. Et quicumque tetigerunt, salvi facti sunt.

Matthew 15:1-15:2,15:10-15:14 (Option 2 of 2)

1 Tunc accesserunt ad eum ab Jerosolymis scribæ et pharisæi, dicentes: 2 Quare discipuli tui transgrediuntur traditionem seniorum? non enim lavant manus suas cum panem manducant. 10 Et convocatis ad se turbis, dixit eis: Audite, et intelligite. 11 Non quod intrat in os, coinquinat hominem: sed quod procedit ex ore, hoc coinquinat hominem. 12 Tunc accedentes discipuli ejus, dixerunt ei: Scis quia pharisæi audito verbo hoc, scandalizati sunt? 13 At ille respondens ait: Omnis plantatio, quam non plantavit Pater meus cælestis, eradicabitur. 14 Sinite illos: cæci sunt, et duces cæcorum; cæcus autem si cæco ducatum præstet, ambo in foveam cadunt.


fideidepositum.org